Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
*3 .

Theatii rudera pene omnia, ipsaque vetusta Urbis mxnia di-
rueret , ut locum.materiamq; Casteilo Constantio pararet •
Eifosta, inquam , fuit eodem piane loco, quo Anno MDXXX,
quum novis mxnibus, Urbs a Duce Francisco Maria I. cinge-
retur, Inscriptiones alix , qux n., XXII* XXVIU* XXXVI.
coliocantur, erutac sunt inter ingentia coiumnarum , epistylio-
rum, aliorumq; ornamentorum fragmenta, quorum plura Hie-
ronymus Arditius, antiquarum rerum amantissimus, paucos post
annos domum suam transferenda curavit , ut iplemet in iis,
quas laudavi, MSS. annotationibus testatur . Superest etiam*
num fragmentum Sacrificii, ut ex ariete ad aram, stante con-
stat , anaglypho opere insculptum , sed turpiter deformatum
fxdo usui inservit

Tantunz a<vi longinqua 'valetj mutare 'vetustas•

Ex quibus omnibus, eruditi Viri, qui tunc diiigenti inspe&ione
omnia pervestigarunt , arcum ibi triumphalem Aureliano a
Republica Pisaurensi cre<ftum, fuisse pronunciarunt , ad cujus
latera bases cum hac Inscriptione, & alia n. XXII. ornamen-
ti gratia statutas, in fastigio vero equestrem Aureliani Statuam
ex sere stetisse: idq; in omnibus Pisaurenstum rerum Scripto-
ribus celebre est , & vulgatum . Sed , ut ingenue dicam
quod sentio, tam certum puto. ibi aliquem arcum fuisse , tum
quia doclis , & oculatis testibus fidem penitus abroaare nefas
ducerem , tum etiam quia ex iis , quae supersunt adhuc, fra-
gmentis, manifeste id evincitur : quatn incertum, imo falsum,
arcum illum Aureiiano fuisse excitatum ,* non modo enim
nullam hujus sententise satis probabilem rationem afferunt me-
morati Scnptotes , verum etiam elegantioris operis sunt
fragmenta , quae vidi , quam quae Aureliani a:vo conveniant.
Praecerea fragmentum Inscriptionis n. XXVI., quod in. fronte
Arcus olim stetisse putaverim , pracgrandibus literis optimo
characlere insculptum , Aurelianum satis, superq; excludit . Ne-
que duae hae bases Aureliano dicatae , ullam citatx sententiae
opem ferunt; Certissimum est enim, eas a veteri loco , in
eum, in quo repertx sunt, tumultuario opere asportatas fuis-
se, quum muro infixas, & cum dilsimiliimis r-ebus conglutina-
tas detexerint fossores : ex quo tempus quoque cognosce-
re datum est , quo id accidit , nempe quum Beiisarius
devastata a Wittige Pisauri mxnia , reparari voiens, jussit Sa-
biniano , & Thorirnunto Prote&oribus suis ut murorum ruinas
omnes, quomodocunque gostent, reftaurairent, injeBis lapdibus , /#-

to,
 
Annotationen