Abati Olivieri Giordani, Annibale degli
Marmora Pisaurensia Notis Illustrata — [S.l.], 1738 [Cicognara Nr. 3139] [VD18 11418427-nXX]

Seite: 106
DOI Seite: 10.11588/diglit.24934#0198
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/abati_olivieri_giordani1738/0198
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
io 6

sed ftatim quodcumque a proniincialibus suerit exsolutum , sacris
thesauris inferatur . In vetustis taraen Inscriptionibus significa-
tur voluntaria populi contributio; id vero mirificum ordinum
amorem in eum, qui honoratus est: , satis ostendit * Hinc in
funere clarissimorum Virorum populum ad sut amorem erga
defun<5lum testificandum acra contulisse legimus; in funere nem-
pe Menenii Agrippx , qui plebem in prima secessione cum
patribus in concordiam restituit Liv. lib. II. cap. 22. , & P«
Valerii Cos. , qui in recuperando capitoiio, duce Herdonio a
servili manu occupato , interfe&us est . Liv. lib. III. c, 18.

XXXII.

HAnc nobis Inscriptionem exhibet basis statux eruta A. D.

1576. eodem loco, quo superior . Posita vero fuit Ar-
rix MJ. Glabrionis Cos. uxori,. quod ea singulari aliquo bene-
ficio populum Pisaurensem ornaverit.

PLARIAE. Plaria gens nota Grutero ex nostra Inscriptione,
quam vulgavit p. MXXIV. 1. Id certe non animadvertit Fa-
brettus , qui eam gentem inter incognitas Grutero collocavit
cap. IX. Insc. Dom. n. 336. Ex schedis Vaticanis iterum In-
scriptionem nostram edidit Malvas. Marm. Felsin. p. 345. ita
mendose, ut nihil supra.

VERAE PRISGILLAE. Vides hic tempora,, quibus mulie-
res sexcentis nominibus de industria onerabantur. Verum mon-
stri instar est vetus Inscriptio in cap. I. Insc. Dom. Fabretti
n. 148. L. SEPTIMIAE PATABINIANAE BALBILLAE TI-
RHAfi NEPOTILLAE ODENATIANAE,. &c.

M’.. Manii,, Fabrettus emendavit Gruterum, in quo- habetur
M. Marci.

ACILI GLABRIONIS COS. Plures ex Aciliis MV Glabriones
Consulatu potiti sunt; quem vero indicet nostra Inscriptio sta-
tuere haud in promptu est ; tribus potissimum convenire po-
test: Manio illi, qui cum Trajano,, Domitiano Imperante Con-
sul fuit: alteri MV Acilio Glabrioni, qui A.U. DCCCLXXVII.
cum C. Bellicio Torquato Consuiatum gessit:. demum MV Aci-
lio Glabrioni , qui Commodi Cos. V collega fuit . Utique
Scaliger in Indice Gruter. cap. XXIIL, ad eum MV Aci-
lium Glabrionem Inscriptionem retulit , qui cum C. Bellicio
Torquato, ut dicebamus, Cos. fuit . Sed audiendus Reinesius,
qui Epist. XXXI. hxc habet M\ Acilium Glabriotiem Consulem

sece-

1
loading ...