Abati Olivieri Giordani, Annibale degli
Marmora Pisaurensia Notis Illustrata — [S.l.], 1738 [Cicognara Nr. 3139] [VD18 11418427-nXX]

Seite: 129
DOI Seite: 10.11588/diglit.24934#0221
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/abati_olivieri_giordani1738/0221
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
ium, ut motus, qui inde timebantur, compesceret, lub finem
ejusdem orationis Cicero tettatur . ^ Metellus ,quem ego pro-

spiciens hoc, in agrum Gallicanum, Picenumque pr&miji, aut op-
primet hominem , aut omnes ejus motus, conatusque grohibebtt .
Imo Pisaurenses ipsos Catilinse partium fuissTe haud obscure in
orat. pro Sextio innuit, ad quos sollicitandos, seu confirmandos
M. Aulianum a conjuratis missum fuilse lcribit • Idem sp. Sex-
tius ) quum illa conjuratio ex latebris , atque ex tenebris eru-
pijfet, palamque armata ^olitaret, ‘venit cum exercitu Capuam,
quam urbem propter plurimas belli opportunitates ab illd impid,
sceleratd manu attentari suspicabamur, & inde M, AuLianum
Tribunum Militum Antonii Capud pracipitem ejecit , hominem
perditum, & non obfcure Fisauri^ & in aliis agri Gallici par-
tibus in illd conjuratione versatum . Caulsa profe&o nulla fu-
it, cur M. Aulianus Pisauri versaretur, nisi si Pisaurenses il-
larum partium fuissent: caussam item nullam video, cur Pisau-
renses eas partes defenderint , nisi quod Sullani Coloni fue-
rint , & ad novas res , ut est militum genus avidum , atque
rapax, quxstus ac lucri, &, ut ait Cicero ead. Catil. II. <ve-
terum rapinarum spe ducerentur . Ac st quis contenderet Fe-
licis cognomen, honorariam, atque addititiam^ ut ait Fabrettus
pag. 105. Ins. Dom. nuncupationem fuiste , quam Pisaurenses
Coloniae suae pro arbitrio imposuerint , quod fieri consuevis-
se , & testantur marmora , & lib. LIV. queritur Dio , is
profe&o sententiam mutare cogetur , si astatem nostrac Inscri-
ptionis consideraverit , quac priorum Caesarum aevo utique in-
sculpta fuit, ut superius monuimus: Inscriptiones enim, quas
Fabrettus recitat, longe inferioris xtatis sunt, & Dio , ut ait
Mazochius, de sua id atate expofulat.

Ex altero IVLIAE cognomine a C. Caesare iterum dedu-
£am Coloniam Pisaurum putavit Mazochius , cujus verba de-
scripsimus ; de tempore autem dedu&ionis , ne verbum qui-
dem . Ter Cxsarem Colonias deduxiste ex historiis discimus.
Primum in eo Consulatu, quem collega Bibulo gessit. Dein-
de A. U. 707. ante bellum Africanum , ut ex Dionis lib.
XLII. & Sveton. cap. 38. observavit Emus Norisius—Genot.
Pis. Dis. I. cap. 2. 'lertio demum A. U. DCCIX. bellis civi-
libus confecftis . Priores duas agrorum divisiones civilibus Co-
loniis facftas existimat Emus Scriptor loco citato . De prima
non est ambigendum: tunc enim lege Julia Stellatem, & Cam-
panum agrum divisit. V. Mazoch. cit. cap. I. §. 2. De se-

R cunda
loading ...