Abati Olivieri Giordani, Annibale degli
Marmora Pisaurensia Notis Illustrata — [S.l.], 1738 [Cicognara Nr. 3139] [VD18 11418427-nXX]

Seite: 136
DOI Seite: 10.11588/diglit.24934#0228
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/abati_olivieri_giordani1738/0228
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
Metaumm, atque MJtm. Hic jam quxso, num exiiiimari pos-
sit , Pisaurum terrx hiatu ita occuite absorptum , ut nuilus
alius Scriptor tam horrendi casus meminerit ? deinde vero
uno vel altero die rursus ita magnifice iedificatum, civibusque
ita frequentatum , ut continuo in omnium Scriptorum ore ,
ocuiisque suerit ?

Ex his quae huc usque deduximus , manifeste patere arbi»
tror, quam a vero longe aberrent, qui Pisaurum hiatu terras
absorptum volunt . Nunc de Piutarcho quid statuendum sit,
exponam . Piutarchus Pisaurum terrae hiatu periiste nusquam
dicit: fcribit tantum in ore quorumdam id fuiste Kiyvrat serunt,
dicunt , Inde ut res gesta sit , facile constat . Templum ali-
quod, aut aliud publicum aedificium tunc forte Pisauri periit,
vel labefatftatum fuit, quod fieri potuisse nemo sanus negabit;
Verum, ut augeri omnia vulgo, atque amplificari in dies so«
lent, a fortuiia xdificii aiicujus ruina , ad terrae hiatum, ad
universx Urbis excidium , gradibus ventum est: Tale aliquid
incerto fortasse quorumdam rumore ferebatur: ab his accepit
bona fide Plutarchus, Grsecus homo, & Italicarum rerum, pro-
fe6lo minus, quam Itali, peritus. „

DECIES CENTENA MILLIA NVM. DEDIT. Licet hinc
colligere quantae fuerint Pisaurensium opes , quum C. Titius
uno legato ingentem scutorum Romanorum XXV. M. summam
insumpserit . Nummi nomen generale est , & ad omnes mo»
netas pertinet, verum tamen pro sestertio saspenumero usurpa-
tur, cujus rei, ne leslori oneri sim, nolo exempla accumulare.

1TAVT &c. En dispositio testamentaria C. Titii nempe ut
ex sestertiorum cccc usuris per singulos annos die natali Ti-
tii Maximi filii sui populo epulum divideretur , & ex sester-
tiorurn DC. usuris quinto quoque anno munus gladiatorium
ederetur . Variat Inscriptio in efferenda summa a C. Titio
relida . Primum enim per nummos seu sestertios , qui duo-
bus astibus cum semisse constabant , enunciatur universa sum-
ma decies: Mox eadem per sestertia , quse mille sestertios
continebant , dividitur . Hinc & duo Kalendaria efficiuntur
aiterum sestertiorum CCCC ad epulum , alterum sestertiorum
DC ad munus gladiatorium , cujus postremi Curatorem fuisse
C. Mutrium vidimus supra n. XXXVIII.

SESTERTIORVM cccc • Ita perspicue in marmore , &
necessario , ut divisa summa sestertiorum CCCC. & DC re-
spondeat integras superius enunciatas . Id autem eo adnotan-*

\ dum
loading ...