Abati Olivieri Giordani, Annibale degli
Marmora Pisaurensia Notis Illustrata — [S.l.], 1738 [Cicognara Nr. 3139] [VD18 11418427-nXX]

Seite: 149
DOI Seite: 10.11588/diglit.24934#0241
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/abati_olivieri_giordani1738/0241
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
x4 9

idem esse cxistimo, ac $r&fetturci seu frapojttura legionis, q\ix,
uc diximus, haud infrequenter in antiquis Inscriptionibus oc-
currunt.

ACCIA M. F. FABVLLA. M. Fabii filia, non Fabia, ut par
e*at, verum Accia a matris nomine dicitur , paterno nomine
in diminutivum cognomen asTumpto . Hinc intelligimus Ac-
ciam Fabullam ab avo materno M. Accio adoptatam fuisse.
Idem profe&o existimandum videtur de aliis feminis , quae a
matre gentilitium nomen accipiunt in Fabrett. Inscr. Dom«
Cap. III. p. 177,

L I X. L X.

UTramque Inscriptionem edidic Cl. Fabrettus Insc. Dom.

Cap. III, n. 12g., & 125. Longe accuratius exemplar
eruditorum oculis subjecimus.

Tribus, & patria militum ablativo casu in vetustis Inscri-
ptionibus plerumque ponuntur , genitivo tamen in horum la-
pidum altero n. LX. minus eleganter efferuntur.

MIL. COH. VII. PR. Sponius antiquit. Lugudunen. Cap.
VIII* nonnullas sepulcrales Inscriptiones attulit, militutu Coh.
XIII. Urbanae, Lugduni repertas; inde conjecit eam cohortem
Lugduni aliquando stativa habuisse . Sed res illi impune non
fuit, nam CL Fabrettus Inscr. Dom. cap. III. p. 130. acriter
Sponium corripit,. statuens sacilius & ylanius efle concifere mi-
lites Urbanos numerosa , nec minus quam millenaritz cohortis in
frorvincid illd mortem obiisie. . Tamen ne inficetus ero, si vei
universam VII. Prxtoriam cohortem, vel aliquam saltem illius
partem stationem Pisauri habuisse contendam ? Auguftus equi-
dem , ut Svetonius testatur Cap. 32. miiisum stationes per
Italiam disposuit . Grassatores difyojitis per loca opportuna Jla-
tionibus inhibuit • Tiberius eod. Sveton. teste Cap. 36. Sta-
tiones militum ]?er Italiam solito frequentiores difyosuit • Jam
vero eos miiites , quos demum Itationarios a stationibus, in
quibus degebant , dictos voluit G. Panciroll. de Magistratibus
Municip. cap. XVIII. ex Praetoriis potissimum cohortibus le-
&os fuisse facile mihi persuadeo * Etenim ii milites, qui per
Italiam distribuebantur, in Prasfe&i Praetorio potestate erant,
ut constat ex oratione Moecenatis ad Augustum Dion. lib.
LII. , qua Dionem ea , quae Romani Imperatores statuerunt,
complexum fuisse , nemini efl: dubium . Proinde, inquit Mce-
cenas , duos quosdam irajlantijsimos fatellitio tuo ]>r&ficies....

im]>e~
loading ...