Abati Olivieri Giordani, Annibale degli
Marmora Pisaurensia Notis Illustrata — [S.l.], 1738 [Cicognara Nr. 3139] [VD18 11418427-nXX]

Seite: 151
DOI Seite: 10.11588/diglit.24934#0243
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/abati_olivieri_giordani1738/0243
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
L X I.

sjs

VUlgavit Gruterus pag. DLXIII. i. , & Tarracone apud
Ciiiereros exitare scripsit . Legionem VII. in Hispania
commoratam fuisse ex Dione constat; Propterea C. Tadius Lu-
canus ejusdem Legionis Centurio benemerito liberto Tarraco-
ne titulum posuit . Tadiam gentem Pisauri haud obscuram
fuisse docet nos marmor Tadia C. F. BarbilU a Plebe Urba-
na positum . Vid. n. XLII.

L X I L

CAlpena gens primum in lucem prodiit ex Beneventan^
inscriptione edita in Gudio pag. CCCLIV. i. Lartiam
gentem Pisaurensesti iterum exhibet marmor , quod dedimus
n. XLV.

L X I I I.

ARTEMIDORI . F . Si Patre cive Romano Rhetor no-
ster natus fuisset, ille de more Romanorum prxnomine,
non autem nomine, in lapide appellatus fuisset . Hinc intel-
ligimus L. Acutium Tryphonem primum ex sua gente, Grx-
ca fortasse , ut ex Artemidori patris nomine suspicari possu-
mus, fuisse , qui civitate Romana frueretur, Romanaque pro-
inde nomina assumpsisse , quae idcirco patri desunt , quod ea-
dem caruerit . Duobus modis ingenuus homo , peregrinae ta-
men conditionis, civitatem Romanam acquirere poterat ; auc
largitione Populi Rornani, vel Principis , ad quem lege Re-
gia omnis P. R. potestas translata est , seu Imperatoris alicu-
jus, cui P. R. jus dandae civitatis detulisset, ut L. Cornelius
Balbus , quem Cicero luculentissima habita oratione defendit,
qui a Cn. Pompejo civitate donatus est; aut emptione , ut
Centurio ille , cle quo Ador Cap. XXII. n. 28. sacrx literae
meminerunt . Quomodo Trypho noster civis Romanus evase-
rit , sciri non potest . Si id largitione populi aut Principis
aisequutus fuissec, illud aflirmare possemus , L. Acutii alicujus
benesicio eamdem civitatem obtinuisse . Solebant enim novi
hi cives illorum sibi noraina asciscere, quorum suffragiis ci-
vitate donati fuerant; ita idem Balbus Gaditanus , quem me-
moraviraus, L. Cornelius Balbus didus fuit, quia L. Cornelii
l.entuli gratia a Pompejo civitatem consequutus fuerat.

RHE-
loading ...