Abati Olivieri Giordani, Annibale degli
Marmora Pisaurensia Notis Illustrata — [S.l.], 1738 [Cicognara Nr. 3139] [VD18 11418427-nXX]

Seite: 152
DOI Seite: 10.11588/diglit.24934#0244
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/abati_olivieri_giordani1738/0244
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
.15 2

RHETORI . Rhetores item, ut Grammaticos , & Medicos
in qualibet Civitate fuissse, eorumque desinitum fuiiTe nume-
rum pro Civitatis amplitudine, discimus ex Jure nostro in §.
Item Rom& 15. Instit. tit. de excusat. , & a Decurionibus ele-
6fos , ex toto tit. C. de Trofejsor. Raro tamen eorum monu-
menta deprehendimus, imo unum modo in Grut. pag. DCLIII.
1. Palaemonis nempe Grammatici & Rhetoris Vicetini, quod
iterum prodiit in Colle&ione Gudiana paullo immutatum pag.
CCXXII. 5. si quidem pro genuino illud habendum sit.

CECROPi AMPHIO LIBERT. Duos hic L. Acutii Li-
bertos designari arbitror , Cecropem nempe & Amphionem,
qui Patrono benemerenti monumentum posuerint.

L X I V.

ARchiatri duo occurrunt in Grutero pag. DCXXXII. 4.

5. Tertius in Reinesio Cl. XX. 205. quem Theodosii
sevo vixisse Vir do6lus arbitratur . Quartum exhibet Inscri-
ptio nostra anno 1^05. in reparatione Ecclesias D. Cassiani re-
perta . Archiatros duftos fuiste Medicorum principes , existi-
mavit Pignorius de Ser. nullum autem inter Medicos princi-
patum fuiste docet Gothofredus ad 1. 4. C. Theod. de Medic.
& Pros. idcirco Archiatros appellatos fuisse putat eos medicos
dumtaxat, qui vel Principi operam dabant , vel in Principi-
bus Urbibus,Roma scilicet & Constantinopoli, medicinam fa-
ditabant . Parum ea sententia probatur Fabretto Inscr. Do-
mest. Cap. IV. pag. joi. , qui Augustos non Archiatris , sed
Medicis usos fuisse,ex pluribus Inscriptionibus observat: Acce-
dit , quod Fabrettum praetermisisse miror , non Romani , seu
Constantinopolitani , sed Municipalis Archiatri memoriam ex-
stare in vetusto marmore Polx in lllyrico in Grutero pag.
DCXXXII. 5. cui addimus nunc ex Inscriptione nostra Pi-
saurensem Archiatrum. Ea vero, qux de Archiatris Fabrettus
attulit, haud meliora mihi videntur; scribit enim Archiatros,
vel Medicos absolute eos ferme di6los fuilse , qui non Medici
partiales essent, ut Ocularii, Clinici, Chirurgi, sed universam
medicinam callerent, & exercerent; quum Archiatri a Medicis
cxpresse distinguantur in I. 6. C. de Professor. ibi Medicos, &
maxime Archiatros . Ego vero, si post tantos viros sententiam
ineam proferre mihi fas sit, existimo, Medicos di&os fuissie il-
los, qui medicinam suo peisiculo exercehant , quos hodie Me~

dici
loading ...