Abati Olivieri Giordani, Annibale degli
Marmora Pisaurensia Notis Illustrata — [S.l.], 1738 [Cicognara Nr. 3139] [VD18 11418427-nXX]

Seite: 181
DOI Seite: 10.11588/diglit.24934#0273
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/abati_olivieri_giordani1738/0273
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
i8i

Interdum tamen Ioco integrac S ad dimidium designandum
notam illam , qux in hac Inscriptione exhibetur , nempe D
usurpassse Veteres hinc discimusj neque enim ea aliter explica-
ri potest; Fortassse res non caret exemplo: nam, si bene rae-
mini, in aliis etiam vetustis Inscriptionibus id olim deprehen-
dilFe mihi videor, quas magno opere quaerere haud essset ope-
ix pretium, quuni prxsertim Vir undequaque clarissimus Pom-
pejus Compagnonius notam hanc pro semuncia in tabula,
quae Demetrio Alabaldo tribuitur usurpatam , per literas mihi
nuper significaverit.

C I V.

MAnutius in Orthogr. hanc Inscriptionem vulgavit, & srope
Pisaurum exstare re6Ie scripsit; Grut. pag. DCCCCLlV.
9. e Manutio & Buchelii schedis , quas tamen loco Sextii ma-
le Sextilium exhibent . In repetita ejusdem editione additur:
ad S. Mariam in Pual uno milliari a Catholica: ita Bajerius •
S. Maria Imperialis evasit in Pual & quum uno dumtaxat
milliari Catholicam versus Pisauro distet , uno milliari a Ca-
tholica ponitur ; en ut facillime in locis Inscriptionum indi-
candis errent Viri c&teroquin diligentissimi.

In porticu igitur D. Marix Imperialis exstabat hxc Inscri-
ptio, quam ob Fabros in ea anaglypho opere insculptos vico
nomen le Fahreccie dedissse haud inepte conje&ari possumus;
nunc vero apud me servatur beneficio Viri pietate, nobilitate,
ac eruditione prxstantissimi Phiiippi Spadas Pisaurensis Hpisco-
pi, qui veteri illa porticu diruta, ac Ecclesia in ampliorem,
melioremque statum , quam quondam fuerat , suis sumptibus
renovata, Inscriptionem benignissime mihi concessit.

Fabri porro , quos memoravimus, idcirco in marmore in-
sculpti fuerunt, ut artificium, quod Sextii illi viventes exer-
cuissTent , viatoribus indicarent; si quis plurima hujusce moris
exempla desiderat, adeat Fabrettum ad Tabell. Uiad. pag. 337.
seqq. & cap. IV. Inscr. Dom. pag. 274.

C V I.

BONITATI. Cognomen soceras L. Petronii , ita porro L.

Antonius Consul, M. Antonii m Viri R. P. C. frater, Pie-t
tatis cognomen habuit; quod tamen haud singulare fuit; plu-j
res enim Pietates occurrunt in Grutero. Vid. Ind. cap. XXlK*,

CVIII. '
loading ...