Abati Olivieri Giordani, Annibale degli
Marmora Pisaurensia Notis Illustrata — [S.l.], 1738 [Cicognara Nr. 3139] [VD18 11418427-nXX]

Seite: 199
DOI Seite: 10.11588/diglit.24934#0291
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/abati_olivieri_giordani1738/0291
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
facsimile
199

C L V I I.

ISTERCORIO. Stercoria gens in Veterum Christianorum
Monumentis saspenumero occurrit. V. Boldett. pag. 363.
377* 39l* 418. 480. 494. Issercorius vero in Inscriptione nostra
dicitur , quemadniodum Issercoria in Boldetto pag. 490. No-
minibus ab SPV SC, ST, vel duplice alia incipientibus pras-
positum olim I fuisse animadverterunt jam, pluraque hujusce mo-
ris exempla cumulaverunt Reines. Cl. XX. 328. Bonarrot.
Vetr. Antich. pag. 112. & nuperrime P. Lupi in Commenta-
rio ad Epitaphium S. Severas pag. 169.

ANIS pro annis. Haec autem in sequiorum Leculorum mo-
numentis sive marmorariorum errore , sive perverso loquendi
usu> adeo communia sunt, ut vix observatione digna videantur.

C L V I I I.

C L. Boldettus pag. 492. hanc habet Inscriptionem

AVRELIO ERCVLIO
BENEQVENTI

ne tamen illam eamdem cum hac nostra existimem , illud eft
in caulsa, quod Boldetti Inscriptio ex ccemeterio Lucin.T eru-
ta scribitur, meam autem ex ccemeterio Commodillae petitam
certo scio.

AURELIO. U rotundam in aliis quoque barbaristantis ssc-
culi Inscriptionibus deprehendi . Ita profe&o exhibetur in In-
scriptione apud P. Lupi p. 133.

BENEQVENTI. Benequiescenti. Mirum quot modis verbum

quie-
loading ...