Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1.1778

Seite: 5
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1778/0005
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile

s

ms. Lutherüs qtiidem vocabula vltima reddidit: und so ward
der Mensch eine lebendige Seele. At probe obseruarunt inter-
pretes, rvn non anitnam viuentem ßgnificare , sed potius
animatum aliquid, quod vita non, uti antea, careat. Clericus
in Genesi vertit animal, Perill. Michaelis: So ward der Mensch
zum lebendigen Thier. Hic enim significatus illis vocabulis sub-
iacet saepius apud Mosen, vt in ipsa creati mundi historia Cap.
I, 20. et 24.

Licet autem Moses de anima humana hoc in loco non
expressis verbis loquatur, semina tarnen prima digito quasi mon-
strauit, ex quibus lapsu temporis spiritus humani notitia ali-
qua nata eil. Subobscure enim indigitauit, protoplastis reue-
latione diu. innotuisse, hominem viuentem non vno et folo con-
tineri corpore. Animalium quidem ceterorum narrans creationem
verbis vsus eil scquentibus: iussit Deus , vt ederet terra varia
animantium genera rrn tt’SJ; nihil addens de formatione iilo-
rum animalium ad diuinam imaginem, nihil de afflatu quodam
peculiari, quo inanimata corpora animata redderet, sed terram
edidilse bruta et reptilia reliqua in terram aliquando reditura,
litteris mandauit; hömini autem formato spiritum seu halituni
vitalem (o”ft inspirajje Deum, posthac non sme peculiari

ratione notauit. Haec verba enim ctsi improprietatem
aliquam habeant, siquidem Deus vi sua omnipotenti vitamcon-
tulit homini, non oris fiatu aliquo; latent tarnen in illis veritates
sequentes:

1) Corpus hominis, e terra natum, vita carere;

2) Idj quod jvirae principium contineat, peculiari astione
a Deo homini inditum else;

3) Remedium, quo Deus in hac operatione vsus sit, hali-
tum fuilse seu aeris motum.

A 3

Haec
loading ...