Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1.1778

Seite: 9
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1778/0009
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile

s

vox germana antiquissima, cuius imperatiuus habet leb, no-
men das Leben; quae vocabula cum hebraeorum verbo Labab
.(33b') vigtdt, vivus suit, sono et sensu penitus congruunt.
Ex bis omnibus efficitur hoc, nominis nb et 33b pro intestino-
rum parte adhibiti virtutem eile eam, ut cor indicet vna cum
pulmonibus ipsi conmnctis, quae intestinorum particulae halb
tus vitalis liabitaculum sunt seu animae domicilium perpetu-
um. Iam autem hebraeorum veterum consuetudo fert, utin
rebus invisibilibus indicandis, vistbilium cum illis aliqua ratio-
ne coniunclorum nomina vsurpent. Ideo vocabula Leb et
Lebab adhibent, ad cognominandam animam ipsam, atque
hoc quidem nomine saepissime vtuntur au£lores s. disserentes
de animae affestionibus, facultatibus et operationibus. Quam
ob caussam optandum, b. Lutherum in s. scriptura vertenda.
loco hebraeorum ab, quoties animam rationalem indicat, non
adhibuisse vocabulum Herz, sed, quod posthac Castellio in
■ latina versione aliique interpretes boni fecerunt, anima, Seele,
Geist, Gemüth, nonnunquam etiam Muth, e. c. Gen. VI, 5.
Das Dichten und Trachten der menschlichen Seele &c. Gen,
XX , 5. Ich habe das aus redlichem und unverfälschterh Ge-
rn üth gethan. Gen. XLII, 8. Der Muth entfiel ihnen. Exod. IV,

V, VI &c. &c. Pharaos Seele, Geist oder Gemüth war verstockt.
Exod. XXXI, 6. ich habe (Men Seelen) allerley Weisen die
Weisheit verliehen ((loco die Weisheit ins Herz gegeben) Deut.

VI, 5. Du sollst Gott lieben mit allen Kräften deines Geistes
loco von ganzem Herzen. In locis tarnen poeticis, propheti-
cis aliisque, troporum et figurarum luminibus collustratis, re-
tinendum esse vocabulum tropicum Herz in versione germana,
facile concesierim.

His praesuppositis aliae quaedam observationes superllrui
queunt utilitate non carentes. Primum intelligitur ex hac an-
tiqua cogitandi rat&one, quaenam causa sit, ob quam cordi non-
nunquam addantur renes. Cor enim cum pulmonibus partem
continetintestinorum superiorem, infra quam iacent renes, ce-

B teris
loading ...