Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — [7].1787

Seite: 6
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1787/0006
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
6

mus, prohibent nos et verba locum nostruni proxime ante-
cedentia et sequentia, ln verbis quidem antecedenti-
bus apostolum de mortuis, sensu proprio, loqui, adeo in aprico
positumest, ut nuila omnino probatione egeat. Jmprobi,
inquit, rationem reddent (Christo) qui paratus est, iudicare
viuos et mortuos, Inter omnes constat, solemni hac formula
Christum describi iudicem omnium hominum, et eorum, qui
ante ipsius in his terris aduentum viuerent, et reliquorutn
omni tempore vita terrestri fruentium, A6t. X, 41. 2 Tim.
IV, 1. Eamque ipsam ob causam dominum appeliari mortuo-
rum et viventium Rom. XIV, 9. quem colant et venerentur
omnes viui hac in terra et (mortui) qui sunt in coelis et
sub terra, Phil. II, 9. 10. Hane omnium hominum vniuerst-
tatem apoltolum sermonis sui ambitu complecti, etiam verba
probant nostrum locum sequentia: omnium rerum finis adpro-
pinquat, h. e. rerum humanarum in his terris destru&io,
dies extremus, quo Deus per Christum iudicium exercebit
vniuersale in mortuos et viuos, nonprocul abest. Ex his bre-
uiter diftis cum facile inteiligatur, Petrum describere cor-
pore mortuos; pergamus ad alteram interpretum clajj'em, ser-
monem Petrinum de hoc mortuorum genere explicantium.
Sed et inter hos magnum est sententiarum diuorcium, quod
vt eo acuratius dignoseatur, duo constituamus explicacionum
genera. Primum eit eorum, qui affirmant de mortuis Petrum
loqui. qui ob Chrilii do£trinam ab aduerfariis fiue ludaeis, live
gentilibus in iudiciis humanis damnati, capiteque plexi sint,
anima autem Deo obedirent seu (vt alii) Dei virtute viuerent.
Atque horum interpretum facile princeps atque insequentium
dux est Grotius, quem audiamus ipsum; „ Inteliigendi sunt,
(inquit in commentario ad bunc locum,) ven^ct, non qui
mortui erant, cum eis annunciaretur Christus, sed, qui mor-
tui erant, cum Petrus haec fcriberet, (qui scilicet Christo in
his terris nomen dederant) quique quamuis ab hominibus

ad

1
loading ...