Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — [7].1787

Seite: 9
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1787/0009
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
mere solet laetum nuncium de promissionibus diu. per Chri-
stum impletis. Hunc enim constanter tenent docendi ino*
dum omnes apostoli, vt saeculis ante Christi natiuitatem de-
lapsis promißonem a Deo datam (e. c. Rom. IV, 16. IX, 48.
Galat. III, 14—29. IV, 13. 28. Ebr. XI, tot.) assignent, non
ipsitm euangelium. Ideoque consuetailliseltscribendi forma fidem
veniße tandem, lege abrogata et promissis diu. per Christum
impletis. Gal III, 23. IV, tot. Aetate igitur patrum data
est a Deo erxryeKix, tempore Christi laetus de promissione
impleta nuncius, suxyys'hiov. — Deinde vero haec explican*
di ratio nec consentire videtur sequentibus apud Petrum
verbis : Ivx nxrx rau? cxgHi, nec sibi ipsi. Pro-

missiones enim de futuro Messia Abrahamo posterisque
ipsius plane alio fine et consilio datae sunt, quam Beza et
dosilores reliqui, hanc sententiam alentes, in hoc loco inter-
pretando contendunt. Dicunt enim euangelium hominibus
ante Christum viuentibus notum fastum elste, vt damnarentur
carne, vt morirentur peccato. At enim vero hoc efficere
legis est, non promißonis. Ex lege enim oritur peccatorum
notitia, tristitia et timor ob poenas promeritas animum ex-
crucians mortemque carni afferens. Rom. III, 0.0. 2. Cor.
III, 6. sq. Protnissioni autem credebant veteres fideles et
iustificabantur. Rom. IV, 1. 2. Gen. XV, 6. Quod etiara
confirmatur vniuersto capite vndecimo epistolae Pauli ad
Ebraeos et ipsis verbis Christi, a Beza in loco allegato ex*
citatis: Vidit Abraham diem meum et gauistus est. Quae
autem hoc loco contra Bezam ipsiusque asteclas a nobis
disputata sunt, eadem valent ad conuellendam sententiam
do&orum , qui sub mortuis incolas terrae antediluuianos
subintelligendos elste iubent. Nam nec illis euangelium, sed
poenae diu. a Noacho annuntiatae sunt. Genes VI. VII.
In hac tanta recentiorum interpretum dilstensione et incon-
stantia cum non inueniamus, quo pedem figere tuto possimus ,•

B anti-

i
loading ...