Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Universität Erlangen [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — [7].1787

DOI Heft:
Abschnitt
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.22956#0017
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
(Clem. Alex. Strom, üb. U. n. 9. libr. VI. n. 6.) Qüod fig-
jnentum cum reliquis dodtoribus non placeret, obliuioni
deinceps traditum fuit.
3) Dodtorum alii pro consuetudine Iudaeorum infer-
num in regiones diuidentes varias et receptacula animarum
diuersa, limbum excogitarunt patrum, quo animas proborum
contentas fuisle atque conseruatas dicerent vsque ad mor-
tem et resurredtionem Domini nostri lesu Christi, qui,ininfer-
num descendens, easdem manu quasi exsertas liberasset atque in
coelum transtulisiet. Ex ludaeorum scholis hanc etiam opi-
nionem natam esse vero admodum simile est Obseruauimus
enim in secunda et tertia huius Psychologiae sacrae particu-
la, Hebraeos credidisse, in inferis mundi partibus diuersa eile
loca probis et mali> constituta; eosdemque a Messia id be-
neficii exspedtasse, vt vniuersam gentem suam in vitam sit
restituturus, supra iam probauimus.
4) Figmento purgatorii post seculum sextum confedto,
dodtores quidam et in hoc nostro loco praesidium malae
caussae inuenire sibi viü sunt.
Cum itaque Petri verba, a nobis hucusque considerata, ab
aliis ad defensionem erroris adhibita, ab aliis cum falsis opi-
nionibus coniundta essent et in alium sensum dessexa , mi-
rum videri poterit nemini, eadem, sacris repurgatis, a dodto-
ribus euangelicis siue plane negledta, siue alia ratione, quam
primis rerum Christianarum temporibus fieret, explicata else.
Purgatorium enim et limbum patrum aliaque Scholasticorum
placita abhorrentes, dodtores ecclesiarum protestantium viam
quaesmerunt interpretandi huius didti et superioris i. Petr.
111, 19. plane aliam, atque sic sententiarum supra hunc lo.
cum diuersitas nata est, quae sensum incertum plane reddi-
dit et aditum ad simplicem veritatem praeclusit.
Hunc si hisce commentariolis quodam modo aperuerim,
metam assecutus sum mihi propositam. Sufficiat nobis veterum
de animis hominum cogitandi rationem ex antiquitatis mo-
C numen-
 
Annotationen