Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Universität Erlangen [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1794

DOI Heft:
Abschnitt
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.22957#0003
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
Quorum memoriam pio gratoque in Deum animo his feslis
diebus recolimus, beneficia, generi humano a patre
aeterno per spiritum s. collata, tarn magna sunt omnia, tam-
que praeclara, vt vnum quoduis eorundem mentes nostras
commouere queat et excitare ad gratiarum agendarum sacri-
ficia summo numini adferenda; palmaria- tarnen et omnium
praestantissima illa sunt, quibus omnis fere religionis reueiatae
nititur certitudo, videlicet «TroH^Xu^i? et &soirvevsix, quarum
veram indolem et naturam nostra aetate eo curatius conside-
randam esse censeo, quod permulti esse videantur, quorum
animi variis dubitationibus circa consüetam de his spiritus s.
operationibus doctrinam exagitantur et percelluntur. Du-
bitationum istarum origines indaganti mihi, obiecit se error
quidam a theologis cum antiquioribus, tum recentioribus qui-
busdam commissus, qui multis praebuit occasionem excogi-
tandi etcircumferendi sententias incertas et falsas. Error iile in
eo poütus eil, vt reuelationis et inspirationis notiones non satis
accurate distinctas describerent, nec formam cuiusuis pecuharem
ab alterius forma separatam, vt par erat, docendo secerne-
rent. Formam quidem reuelationis theologorum plurimi
in vniuersum recte descripserunt, quod sit rerum ignotarum
et occultarum manifeitatio, sed in theopneiistias finitione for-
manda, ex verborum compage reuelationem non excluserunt,
nec penitus separarunt.' Statuerunt enim auctoribus sacris in
ipso scribendi actu suggeßa et quasi in calamum dictata esse
omnia, verbis certis ab iisdem exprimenda. Hac ratione per-
petuam quasi reuelationem cum , inspirationis actu coniunctam
esse statuerunt. In hoc doccndi modo Qiienßechium inprimis
habebant antesignanum, qui inter alia hac de re ita scripsit:
A 2 non
 
Annotationen