Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1794

Seite: 5
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1794/0005
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Toellnerus, qui in eo, quem de Theopneustia scripsit,
libro, multo ingenii acumine hoc de argumenta disseruit, va-
rios quidem distihxit gradu* et modos, secundum quos haec
spiritus diu. in hominum mentibus operatio fieri potuisset; sed
his omnibus expositis, addidit epilogum, in quo reuelationis
et theopneustias notionem aperte commiscuit et rem, clare
antea expositam, obscurauit magis, quam illustrauit *). Cu-
ius erroris orig'o inde deriuanda est, quod in vniuersa huius
argumenti excussione vocabulum teutonicum Eingebung funda-
menti loco posuit, non autem, vt fieri oportuerat, vocabuli grae-
ci SsoTrvevsioi? veram et genuinam notionem praemisit. Theo-
logorum recentiorum alii hunc antiquiorum morem tenent,
alii in libris dogmaticis reuelationem accuratius separant ab
inspiratione, quod et nos sedulo facere studuimus. Sed aetas
nostra prolixiorem desiderare videtur huius rei explicationem,
quam quae in breuitate compendiorum theologiae dogmat.
locum habere poffit. Ad hanc igitur vt symbokm nostram
qualemcunque conferamus, pnmo loco vtriusque vocabuli ve-
rum significatum ex Joquendi vsu, in s. litteris obuio, declarabi-
mus, fecundo, comparatione instituta, quibus momentis difFe-
rant, paucis ostendemus.

ATTOKaXu^'w? nomine et verbo wrroHoikvrtnn librorum N. F.
auctores vtuntur duplici ratione; referunt enim reueJationis
actum ipsum siue ad homines quosdam, liue immediate ad

A 3 deum.

*~) Die göttl. Eingehung der leih Schrist Cap. I. §. 12. Wie wenn Pau-
lus die Lehre von der Rechtsertigung, welche er in dem Briefe an
die Römer aussuhrt, vorher doch aus Eingebung (melius Os-
senbarung) erkannte, trug er denn sohhe nicht fowohl aus Ein-
gehung in dem Briese vor, als wenn ihm diefelbe erfl unter der Aus-
sertigung desselben eingegeben ward ? Und wenn ein Prophet die Os-
fenbarung über eine künstige Begebenheit vorhin empsangen hatte,
redete er denn nicht sowohl aus Ossenbarung, als wenn ihm diefelbe
erß wahrend seiner Rede widersuhr ? Wir denken uns einen Vortrag
als eingegeben, so sern wir uns auf eine oder die andere Weise Gott
als unmittelbaren Urbeber »der wtnigsttns Miturheber gedenken.
loading ...