Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1794

Seite: 6
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1794/0006
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
* deum. Cum hominibus qnibusdam innotescunt varia, quae

alios latent; ii, quibus peculiaris contigit rerum et veritatum
notitia, vel docendo vel scribendo ceteris suppeditare posslmt
rerum illis antea occultarum intelligentiam. Hoc significatu
verbum xiroxoChvnrsiv adhibetur Matth. X, 26. locisque N. T.
aliis. Vtplurimum tarnen reuelatio deo tribuitur ipsi, per
spiritum suum notificanti hominibus veritates, quarum cogni-
tione et vsu animis emendati, ad cultum ipsius et verae vir-,
tutis studium formari queant. Dicitur autem. subinde deus
reuelare seipsum et fHiurn suum ipsiusque doctrinam per legatos
sitos, Gal. I, 16. Atqui hoc sensu, huc vsque explicato, re-
uelare idem est ac docere, notas aliis reddere veritates ipsis antea
incognitas. Petrus e. c. institutione Iesu didicerat, illum esse
Messiam; pater ideo dicitur ipsi hanc veritatem reuelasie,
Matth. XVI, 17.

Plurimis autem scripturae s. locis xmnzKv^n est dei actio,
qua hominibus quibusdam rerum veritatumque notitiam eiusmodi
ratione suppedüauü, vt eandem nec ipfi talionis vsu modo consueto
cogitando invenirent, nec haurirent ex libris, nec ab hominibus aliis
alio quouis modo discerent. Huius rei exemplum habemus in Paul-
lo illustrissimum, atque ab ipso litteris expressum. Contendit
enim Gal. I, 12. claris verbis, se doctrinam, quam aliis ore et
scriptis traderet, euangclicam, non accepisie ab hominum vl-
lo; nec mentis suae sagacitati et ingeriii acumini eandem se
acceptam ferre, sed sibi contigisse Jt' uTroKoikvJjswi; l^a* x%t$x.
Se ipsum suopte ingenio euungelii argumentum non excogitasse
inde probat, quod ipsius cogitandi de rebus diuinis ratio,
Christi doctrinae et ipsi, filio dei, inimica plane'faerit et e
diametro opposita, Gal. I, 23. Ab aliis autem hominibus
euängelicas veritates se non didicisie, confirmat vitae suae hi-
lloria, atque iuramento interposito iterum, iterumque repe-
tit, nullius se vnquam hominis, ne quidem praestantissimo-
rum, qui Hierosolymis degebant, apostolorum in veritatibus
euangelicis addiscendis institutione vsum esse. Sed quam pri-
mum a Christo ipso ad Apostoli munus obeunduni euocatus

elset,
loading ...