Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1794

Seite: 8
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1794/0008
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
8 —-'

dem sententiam protulerat in primae epistolae Cap. I, tj, de
prophetis locutus, quibus deus reuelauerat Christi cruciatus et
gloriam aerumnas sequuturam; res illas futuras, hominibus
ceteris incognitas, vatibus diu. olim a deo reuelatas ejse («nra-
nx\v4>ei) iam vero per apostolos omnibus gentibus patefactas,
Rom. XVI, 25. Haec ex apostolorum scriptis ad declarandam
reuelationis veram indolem collegisse sufficiat. Cum iisdem
consentiunt, quae Christus discipulis suis valedicendo iisdem
promisit, spiritum s. videlicet eos edocturum cuncta, quae scitu
illis necessaria essent ad imbuendos veritatis notitia hominum
animos, Io. XIV, 16. 16. XVI, 12—15. Huius autem re-
uelationis diu. genus duplex fuisse videtur, primum id, quo,
absque medio alio interposito, in animis apostolorum efficie-
batur, vt veritatem, antea siue penitus sibi incognitam, siue
cum erroribus coniunctam, accuratiorem assequerentur noti-
tiam *), alterum, quod in eo erat positum, vt Deus visioni-
bus, somniis, aliisque auxiliis adhibiti's, apostolorum animos
ita afficiebat, vt, manu quasi apprehensos ad veritatem inue-
niendam et facilius intelligendam duceret. Ad hoc vltimum
genus referendae sunt visiones Petri, Act. X. Paulli 2 Cor.
XII, 1. 7. forte et Iohannis, apocalypsin scripturi. 'Fuisse
etiam in primis Christianorum coetibus, qui res incognitas et
futuras, vatum veterum more, praedicerent, patet exlocis,
Act. XI, 27. 28. XIII, 1. etc. XXI, 11. 2 Thess. II, 3 — 12.

Quae reuelationis fuerit forma et indoles, cum multis in
codice sacro clarisque locis vario modo expositum sit, diffi-
cile dictu non erit; SssmsvsiKg natura autem longe illa ob-

scurior

cula diu. verbis exprimentibus, non res gestas scribentibus. Horum
locorum magnam copiam indicauit Hornemannus de Canone Philonis
pag. 30 etc. Vide etiam Eichhorn Einleitung in das A. T. P. 1,
C. I. 28 etc.

*) Quod festo pentecostes Act. II. et posthaec saepius factum esse vide-
tur, 1 Cor. XV, 21. 22. Cap. II, 9. 10.
loading ...