Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Universität Erlangen [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1794

DOI Heft:
Abschnitt
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.22957#0009
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
--— 9
scurior esse videtur; cuius rei ratio inprimis haec est, quod
hoc vocabulum vna tan tum vice ab auctore librorum s. vnico
videlicet a Paullo 2 Tim. III, 16. vsurpatum est. Quare in-
terpreti, huius nominis compositi verum signifkatum rite ex-
plicaturo, id negotii iniunctum esse videtur, vt redeat ad fon-
tes, e quibus Iudaeorum de scriptura s. cogitandi formae fluxe-
runt. Primum quidem per se darum et ab omnibus concessum
esse, censeo, auctoi'es librorum V. et N. T. ordinarios vitae
communis iabores et actus ciuiles a spiritus diuini vi et opera-
tione non deriuare; ü autem homines quidam siue loquuntur,
siue peragunt aliquid vel nomine et, auctoritate vel iussu dei,
et ad regulam ab ipso praescriptam, cum in operibus ad cul-
tum dei spectantibus, tum in emendandis, consolandis et per-
ficiendis hominum animis, eorundem actiones et sermones ad
spiritum dei referri solere. Ad illustrandam huius rei obscuri-
tatem exemplo vtamur ex V. T. historia petito. Ad templi
portatilis et summi sacerdotis aliorumque Leuitarum ornatum
fabricandum multa erat opus arte et ingenio; quapropter
deus declarauit, se constituisse ad haec opera suscipienda et
absoluenda Bezalaelem aliosque viros, quos jpiritu diuino,, sapien-
tia et prudentia exornasset, quo cuncta perficcrent, prouti
ipsius confilio conflitiitum ejset. Hos viros artifices fuisse, in la-
pidibus caelandis, in auro-argentoque tractando exercitatos,
vix dubitari licet. Quid igitur Deus ad haec opera ab ipsis
perficienda contulit ? Animi dotes naturae vi illis impertierat,
ornatus sacri elaborandi mandatum illis dedit inque opere ab-
soluendo eos ita direxit, vt omnia voluntati fuae conuenienter con-
flcerent. Qua autem ratione eorundem mentes impulerit at-
que direxerit, accurate finire nobis concessum non est. Mosi
in populo regundo cum deus auxiliatores septuaginta velled
adiungere, promisit, se daturum his viris spiritus, seu facul-
tatum spiritualium, quibus Moses instructus erat, partem ali-
quam, vt ad munus obeundum idonei redderentur. Hi igitur,
vt primum harum facultatum participes facti erant, diuina vi
impulsi, vatum more, locuti sunt. Nam sTxvxTrxucmtro ro ttvsu-
fc» £tt' oivris;. Manfit spiritus Jiiper illis, operatus est in eorun-
B dem
 
Annotationen