Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1794

Seite: 11
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1794/0011
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
ratione hoc deus effecerit, vtrum viribus naturalibus a se ab
incunabulis mundi eum in rlnem ita ordinatis et directis, an
actione immediata et praeternaturalis nil refert, neque in quo-
uis casu singulari penitus definiri potest; sufficit, ex locis scri*
pturae s. inter se coliatis, collegissTe veram hanc sententiam et
dictorum summam: deura viros illos, qui spiritu ipsius acti eße
dicuntur, in actionibus, inque fermonibus siue babendis, fme fcriben.
dis, ita direxijje, vt, quae ipfe velkt, absque errore agerent, loque-
rentitr et ßriberent.

Iam distinctius declarari poterit, quid sit y^<p>j S-eonvevsof,
videlicet scriptura, operatione quadam et directione diu. ac-
cedente, composita. Deus autem viris quibusdam hoc spiri-
tus sui auxilium eum in finem impertiit, vt ea scriberent, quae
essent vera, certa et voluntati ipfius confentanea.. Cum igitur
V. T. libri eum in finern exarati sint, vt idololatriae resiste-
retur cultusque vnius veri Dei in populo Israelitico conserua-
retur: colligitur inde, Deum eiusmodi viros ad scribendos li-
bros elegisse atque excitasse, qui a cultu deorum essent remo-
tisiimi, et verae religioni conseruandae sua sponte studiosi.
Cum praeterea veritate tantum, non mendacio delecteturDeus,
atque veritate, non errore vti soleat in emendandis et beandis
hominibus; fieri aliter non potuit , quin ad conficiendos libros
sacros eiusmodi auctores constitueret, qui veritati, htteris
consignandae, essent idonei. Auctores eiusmodi a Deo ad
edendos libros sacros decreti, res, vt plurimum übinotas, verbis
sibi consuetis et familiaribüs scripserunt. Moses enim, quae anti-
quis traditionibus acceperat, quae monumentis vetustissimis in-
uenerat, quae ipse viderat gesseratque et expertus erat, litteris
consignauit. Eadem ratione ceteri libri historici V. et N. T.
elaborati sunt. Quae enim Matthaeus, quae Iohannes etc.
visu et auditu perceperant, ea promulgasse et litteris retulisse
ipsi testantur *). Lucas autem sub Euangelii sui initium, se
ea scripsisse profitetur, quae percunctatus sit et traditione ac-

B 2 ceperit

*} i loh. r, i. 2.
loading ...