Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1794

Seite: 12
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1794/0012
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
12

ceperit ab iis, qui ab initio et spectatores harum rerum fue-
rint et administratores, Luc. I, 3.

Ex his ita praestructis efficitur, librorum N. T. auctöribus,
ea, quae litterjs erant relaturi, tum, cum ßribere?it> non eise
demum a Deo reuelata. Quis enim vnquarn et quibusnam ar-
gumentis probare poterit, Deum reuelalse Matthaeo, histo-
riam vitae Iesu scripturo, notitiam earum rerum, quibus ipse
intererat^ quas viderat, quas in recenti memoria tenebat?
Iesus ipse, pro sapientia sua in docendo vbiuis conspicua, ac-
curate separauit a reuelatione veritatum antea discipulis in-
cognitarum loh. XVI, 13. 14. meram directionem, seu spiritus
s. operationem eam, qua fiebat, vt dictorum ipsius remini-
scerentur, loh. XIV, 16. Mandatum e. c. dederat lesus Apo-
stolis, omnibus notum: aqua vt lusfcrarent omnes gentes,
nomine patris, filii et spiritus sancti. Hoc nouae religionis
fundamentum, per Christum constitutum, cum litteris expri-
mere vellet Matthaeus, numne opus fuit, vt Deus ipsi notum
redderet, seu reuelaret, quae nunquam memoria exciderant? —-
Quid igitur Deus in auctorum sacrorum animis eo ipso tem-
pore, cum ad scribendum se conferrentet opus coeptum eiabo-
rarent, fecisse putandus est? -— Cum, qui finern vult, is et
media voluisfe censendus sit; iusta ratione inde colligi poterit,
Deum, qui, ope verbi sui, in auctorum sacrorum libris con-
signati, hominum animos vi et efficacia veritatis emendare, ad
omnem virturem formare et ad beatam vitam et sempiternam
felicitatem praeparare constituerat, omnia, feciise, quae ad
hunc finem consequendum esi'ent necessaria; cauisse igitur, ne
horum librorum auctores ad scribendum seligerent incertas res
et fabulas inanes, quarum magna copia tum temporis circum-
ferebatur; prospexisse, ne verbis vterentur rerum grauitati
non congruis; fecisse, vt rite et accurate reminiscerentur
earum rerum, quarum forte essent obliti; direxisse denique
eosdem, vt litteris consignarent omnia veritati et ipsius de-
creto et voluntati consentanea *). Qua autem ratione Deus

in

*) De argumentis, librorum s. theopneustiam comprobantibus, alio Ioco

disserendum est.
loading ...