Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1794

Seite: 13
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1794/0013
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
in apostolorum animis haec omnia efFecerit, vtrum guberna-
tione rerum ordinaria quidem, sed modo peculiari, ab ipsms
voluntate constituto, an, quod promissionibus diuinis magis
consentit, ratione extraordinaria vi spiritus s. in eisdem opera-
tus sit, subtilius disquirendum non esse censeraus, sed cuius-
uis iudicio et sensui relinquendum. Hoc vnum modo certum
maneat atque firmum fidei fundamentum, deum direxisse aucto-
res s. ita, vt non^ nisi vera, fcriberent.

Iam via nobis strata et munita est ad explicationem dijcri-
minis, quod eft theopneuftiam inter et apocalypfin. Antequam
autem huius differentiae iingula momenta consideremus, pau-
cis verbis dicendum, qua potissimum in re conueniant.

Vtriusque ratio prima est sita in infirmitate humana, quae
extraordinario huiuscemodi adminiculo eget; secunda in dei
amore, sapientia atque dementia, qua debilitati hominum sub-
uenit, eaque supplet, quae naturae desunt, et quae homines
mediis ordinariis adhibitis consequi nequeunt. — Vtraque
erat eiusmodi operatio diu. in hominum quorundam animis,
quae a nobis penitus explicari non potest. Ambae nonnun-
quam coniunctae fuisse videntur, cum videlicet Deus vati cui-
dam reuelatione nouas suggereret rerum formas simulque
eiusdem animum ita dirigeret, vt accurate verbis exprimeret,
siue ore proiatis, siue scriptis. Earum tarnen quaeuis sine al-
tera existere poterat, ita, vt quibusdam hominibus reueiatio
diuina contigerit, non autem theopneustia, aliis theopneustia,
non autem reuelatio. Vkimum hoc comparationis momen-
tum exemplo illustrandum esse videtur- Abrahamum ope re-
uelationis promissionem a deo accepisse de nascituro, per quem
omnes gentes felicitatem veram sint consecuturae, ex loco
Genes. XXII, iß. omnibus notum est. Quis autem vnquarn
contendet, Abrahamum eo tempore, cum hanc promissio-
nem familiae suae traderet, a spiritu diuino actum et directum
fuisse prophetarum et apostolorum more, ita ^ vt de eodem
dici queat, quod Christus de apostolis suis asseruit: illos non

B 3 esse,
loading ...