Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Universität Erlangen [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1794

DOI Heft:
Abschnitt
DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.22957#0014
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
esse, qui loquerentür, sed spiritum patris, qui per illos loque-
retur. Reuelationis itaque, non item et theopneustias bene-
ficium, ipsi contigisTe dicendum erit. - Iohannera autem litteris
referentem a Iesu et cum Iesa acta, quae ipse oculis suis vi-
derat, spiritus diu. ita quidem gubernauit, vt citra errorem
capitalem veritatem narraret, (in quo posita est theopneustias
substantia,) sed quae a Christo gesta erant, cum ipse fuisset
harum rerum testis ocularis, non erat, cur eidem a deo reuela-
rentur, loh. XX, 35. Ex Iiis efficitur, fieri potuisse, vt apoca-
lypsis existeret sine theopneustia, et absque theopneustia apo-
calypsis. Vtriusque finem, ex dei consilio consequendum, fuissTe
hominum emendationem et salutem, ope veritatis a viris s. tra-
ditae promouendam, in aprico est.
Quibusnam autem momentis discrepet reuelatio ab inspi-
ratione, iam curatius disquirendum est.
1) In reuelatione hominibus conferenda deus eorundem ani-
mis nouas ingessit ideas rerum, antea illis incognitarum; qui-
bus autem theopneustias tantum modo beneficium contigit,
illi argumenta, siue scriptis, siue ore cum aliis communicanda
vt plurimum iam habebant cognita, ita tarnen verbis vel enun-
tiabant vel scribebant, vt peculiari gubernatione diu. ab
errore capitali immunes seruarentur, omniaque dei consilio
peragerent conformiter.
2) Ope reuelationis homines veritatum notitiam animis acce-
perunt; ope theopneustias a deo acceptam, vel ore, vel
scriptis cum aliis communicauerunt.
3) Si quis veritatem, a deo aliis antea iam reuelatam, ex libris
hauserat, vel, hominum institutione vsus, animo exceperat,
is non dicebatur reuelationem a deo accepisse; nibilominus
hanc libi traditam veritatum nptitiam vel ore, vel litteris
etiam aliis tradere poterat peculiari spiritus sancti auxilio
suffultus, modo voluntati diu. consentaneo. Hoc si euenit*
;.' ci.-i N ■i- ' - vir
 
Annotationen