Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1794

Seite: 15
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1794/0015
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
15

vir theopneußus appellari et de eodem dici poterat, illum dei
verbum scripsisse.

4) Prophetae res, sibi a deo reuelatas, in vniuersum quidem
habebant cognitas; non autem semper intelligebant, qua
ratione, quo tempore, quibus mediis et adissiniculis deus eas-
dem praeparaturus esiet atque effecturus. Hanc ob caussam
anirai quadam sollicitudine nonnunquam scrutati sunt, quod-
nam, aut quäle tempus indicaret dei spiritus, futura ipsis
praesignisicans , Dan. IX, 2. 1 Petr. I, 11. Cum igitur
haec illis a deo'communicata oracula aliis traderent, iisdem
verbis eadem exprimendi illis iniuncta erat necessitas; nec
vlla fere accedebat dictorum explicatio. Huius generis
erat promissio diu. Abrahamo data et Gen. XXII, 18. a Mose
litteris consignata. Ab his rerum futurarum praedictioni-
bus, ad extrema generis humani tempora spectantibus, si
recesseris, viri theopneusti reliqua omnia a se litteris con-
signata, eatenus intellexerunt, vt accurate de iisdem cogi-
tare et idearum suarum formas verbis a se electis, exprimere
possent. Proferebant enim res, cum ab aliis hominibus,
tum a se ipsis gestas, vel etiam veritates ad fldem et mores
pertinentes, ab ipsis et aliis viris, doctrina et prudentia
praeditis, siue ingenii vi excogitatas, siue ex aliis libris diu.
petitas.

5) Mediante reueltitione communicauerat; deus decreta sua viris
quibusdäm ante, quam litterarum sacrarum scribendarum et
sermonum propheticorum habendorum initium factum esset;
theopneustia vero tunc demum opus erat, cum homines
quidam, peculiari dei gubernatione adiuti, oracula vel ser-
monibus habendis, vel libris s. conscribendis aliis tradere
coeperunt.

6") Erät reuelatio ipsis tantummodo, quibus impertiebatur,
non aeque et aliis vtilis et necesiaria; hanc igitur in animis
suis reconditam seruare siue poterant, siue debebant, vs-
que dum ob commoda aliorum augenda , eandem . pro-
mer e

9
loading ...