Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1794

Seite: 17
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1794/0017
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
8j) Finis , quem deus reuelatione assequendum constituerat, is
erat, vt summas ipsins notiores redderet perfectiones ethomi-
num quorundam animos promissionum suarum dulci solamine
erigeret, improborum vero mentes poenarum futurarum
praedictionibus ita concuteret, vt emendationem facilius ad-

- mitterent. Nonnunquam autem Deus res praedixit futuras
eum in sinem, vt post multorum seculorum dessuxum genus
humanuni ad veritates quasdam vtiles et necessarias, intelli-
gendas praepararetur, quo pertinent oracula, futurum Mes-
siam describentia. Theopneustiae finis erat is propositus,
vt haec oracula atque promissiones diu. vatum coaeuis accu-
rate traderentur, et in omnis posteritatis vsum litteris con-
signarentur. — Deum existere, hominibus reuelatione super-
naturali non est patefactum; omnibus enim, quibus Deus
summum ipsius numen, vim atque potestatem peculiari modo
reuelauit, persuasium iam erat,, siue Deos esse, siue vnum
Deum; officia, quibus homines obstricti sunt, legesque na-
turales reliquas omnes buius vniuersi auctor hominum ani-
mis inscripüt adeo, vt non reuelatione noua, sed admoni-
tione tantum esset opus. Quis enim vnquam credat, psal-
morum auctoribus egregias illas de summi numinis perfectio-
nibus operibusque sententias, quae ex naturae contempla-
tione nascebantur, ope reuelationis supernaturalis esse sugge-
stas ? Ipsa enim ingeniorum vis naturalis ad haec omnia ita
sufficiebat, vt reuelatio superflua fuisset. Sed ne quid scri-
berent, quod piis mentibus indignum et dei voluntati con-
trarium esset, theopneustia opus esse poterat.

Ex his omnibus inter se collatis iusta ratione colligitur,
multorum errorum hoc in argumento commissorum caussam
primam esse haue, quod theologi et veteres et recentiores vo-
cabulum Ssonvsvqixs verterent inspimtionem, Eingebung. Voca-
buli enim teutonici vis est natiua, vt innuat actum aliquem, quo
quis alii aliquid suppeditat ipsiusque animo ingerit, quod antea -
ipsi occultum et incognitum fuerat; hanc autem reuelationis esse
notionem, non Ssomevsuxiy ex ante dictis nemo non Iba sponte

C in-
loading ...