Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1794

Seite: 20
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1794/0020
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
20

hehaltung des Kirchenglaubens, die allgemeine einsörmige Ausbreitung, und
felbft die Achtung sür die in ihm angenommene Offenbarung, fchwerlich
durch Tr adition, fondern nur durch Schrift, die felbfi wieder-
um als Offenbarung sür Zeitgenossen und Nachkonmienschast ein Ge-
genßand der Hochachtung feymnuß, hinreichend geforgt werden kann\
denn das sördert das Bedürfniß der Menfchen, um ihrer gottesdienß-
lichen Pflicht gewiß zu feyn. — Prosecto, si Deum censemus pro-
spexisse humano generi atque curasse, vt, ex errorum periculis
ereptum, recta, ad veritatem inueniendam duceretur via;
credamus etiam necesse est, illum adminicula, ad hunc finem
assequendum necessaria, constituisTe hominibusque suppeditasle.
Mortalium enim natura ade o est ad errores procliuis, vt sine
Dei peculiari auxilio ab iisdem liberari posse, vix credibile sit.
Necessitate igitur morali vrgente, sapientia Dei ipsiusque be-
nignitas paterna postulauit, vt peculiari prouidentia homines
quosdarn ita regeret et gubernaret, vt in scribendis libris, totius
generis humani institutioni inseruituris, non nisi, quae vera et
vtilia sint, litteris mandarent. Huiusmodi libros vniuerso ge-
neri humano scriptos et destinatos esse eos, qui in N. T. codice
continentur, ex eo patet, quod apostolorum doctrina omnibus
gentibus est notificanda (Matth. XXVIII, 19.), Eadem igitur
necessitas moralis, de qua supra disTeruimus, vrget etiam et
postulat, vt credamus, Deum Iesu Christi discipulos, N.T.
auctores, in scribendis libris suis ita gubernasse, vt eorundem
libri omni errore capitali immunes et voluntati atque consilio
ipsius omnimode essent consentanei.

Hisce igitur constanti fide, inhaereamus; lios et hisce festis dicbus ma-
nibus voluamus et meditemur, quo doctrinae coelestis, quam continent,
salutarem vira' et efficaciam animis nostris experiamur; quo ad omne vir-
tutis studium magis magisque formati et nouis spiritus s. donis exornati, vita
et moribus nostris aliis testificemur, vera esse Christi oracula, certam felici-
tatis, quam nobis fecit, aeternae spem!

P. P. In Academia Regia Friderico - Alexandrina Fer. I. Pentec.

cIdIocclxxxxiv

(L. S.)

UB Heidelberg

05566754 , 9
loading ...