Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1796

Seite: 3
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1796/0003
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
1 ommunem fere et in multorum aeui nostri au&orum
scriptis celebratam peruulgatamque sententiam,
omnes, qui eorundem libros inspiciunt, norunt esse hanc;
Deum, quem 'nos a lesu Christo meliora edofcti, dulci
patris nomine veneramur, domini forma et quidem terribili
Israelitis a Mose descriptum esse, legem ipsis latam demi-
tri, pro mero arbitrio mandata praescribentis, volunta-
tem, flatuta sacra pariter atque ciuilia iugum esse, a do-
mno seu potius despota seruorum humeris impositum;
vnicum fere legum obseruandarum incitamentum fuisse
formulam solennem: mementote, me esse deum dominum
veflrum; hac ex aspera et formidabili legum constitutione
natum esse in animis Israelitarum sensum illum ßruilem,
- quem Paullus Apostolus in plurimis epistolis sensui libe-
rorum, per fidem in Christum emancipatorum, soleat op-
ponere; consilium ideo soteris diu. in miniere, a deo ssbi
oblato, exsequendo grauissimum et principale fuisse hoc,
vt in tradenda de deo doäxina, sorma domini e medio
sublata, religionis nouae poneret fundamentum hoc: crea^
torem huius vniuersi patris nomine esse adorandum atque
colendum amore filiis filiabusque dilestis consueto et proprio ;
patris huius mandata non esse leges arbürarias, mosaieis

A 2 ssmi-
loading ...