Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1796

Seite: 16
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1796/0016
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
l6

leridus, non modo, quod creator et redtor sit huius vni-
uersi, sed etiam legislator sandtiilimus et iudex popuii sui
iustissimus. Ies. I. 4, V. 16. XII. 6. XIX. 24.

His hucusque expositis via nobis patefatta eil ad
peruestigandas rationes, ob quas Paullus in nonnullis episto-
larum suarum locis feruilem israelitis tribuerit sen/üm 0). Ante-
quam autem singulas huius rei caussas exponamus, praemitten-
dam esse censemus haric obseruatiunculam: nüüum esse
in Paulli epistolis locum, quo scriptum inueniatur: Israe-
litas dei feruos fuisse. Nee poterat hoc fieri ab apostolo,
cui apprime notum erat, deum a Mose et vatibus reliquis
saepius distum esse Israelitarum patrem , qui Iacobi po-
lleros non modo ßliorum, sed imo filii primogeniti loco habue-
rit Hos. XL 2,, qui ilios sinu quasi fouisset, vlnis suis por-
tasset, et omni felicitatis genere cumul'are promisisset. p)

Ad hanc propheticam de gente Israelitica loquendi
consuetudinem Paullus sermonem attemperauit in ipso
loco huius argumenti classico Gal. IV. 1. etc. Israelitas
enim liberos quidem dei llatuit fuisse, sed minorennes; hae-
redes quidem omnium bonorum, sed sub tutela Mosis con-
stitutos, paedagogo ad educandum traditos, non modo
paterni amoris tellificatione ad obedientiam alliciendos,
sed etiam ob petulantiam et serocitatem puerilem mina-
rum seueritate et poenis coercendos. Hac Pauli sententia,
tanquam cogitandi norma adhibita , de Israelitarum sensu
seruili eiusdemque rationibus iustum ferri poterit iudicium.

1.

0) Gal. IV, 5 , 7» 9, 23 - 25, 30. V, 1. Rom. VIII, 15. 2.

Cor. III. 17.

s) Huc pertinentloca nota z) pag. 13. expressTa; nec non omnia his si-

milia, quibus Ifraelitae filii filiaeque Dei cognominantur. Deut.

XXXII. 19. Ier. XXXI. 9. 20. Hos 1, 10. Sap. II. 13. XII. 7.

UB Heidelberg

05566763,0
loading ...