Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1796

Seite: 18
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1796/0018
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
IS

sapientia ita erant constituta eum in finem, vt Ifraelitae
a gentibus separarentur barbaris peruitiosis, idolatriae dedi-
tis, atque.vt legis muro cindti custodirentur , et in obsequio
continerentur. Gal.III. 23. Sed tarnen efficiebant, vt Israel,
pueri instar, subesset seruo, usque dum praefinitum a Patre
tempus veniret. Gal. IV. 4.

4. Quoties deus posthaec Israelitis , aduersus Mosen
rebellantibus, poenas inssixit promeritas, toties noua.ca-
piebat incrementa pauor animorum , legum et poenarutn
seueritatem extimescentium.

5. Praeterea cultus diuini instituta publica et cere-
moniarum plurimae, lacrificia inprimis cruenta, ita erant
comparata, vt spestatores,. de sandlitate et maiestate diuina
saepius commonefadtos, reuerentia non modo dei , sed et.
tuemoris sensu quodam perfunderent, qui maximus erat
durante solemnitate diei, ad expianda vniuersi populi pec*
cata incognita constituti (Leu. XVI.) Omnes enim supre.
mi sacerdotis adtus, introitui in locum sandlissimum prae-
mittendi, sandlitatem atque iustitiam dei vindicis ita de-
scribebant, vt ipse pontitex tremens et pauidus sacrificio-
rum sanguine sandtuarium internum ingrederetur, populi
autem concio, acri cura et animi sollicitudine intenta,
ipsius egressum exspedtaret q).

His omnibus si addimus legum Mosaicarum obseruan-
darum nonnunquam difficultatem onerosam, praeterea
quotidianamfere repetitionem dirarum et exsecrationum3
Ulis adhaerentium, perpetuamque illarum memoriam, va-
tum denique diuinorum minas etpoenarum praedidtiones,
multis iisque variis depidtas imaginibus, horrorem animis
iniicientibus : veras, si non omnes, praecipuas tarnen sen*
sus, qui Israelitarum mentes regebat, seruiüs rationes nos
eogitando assecutos eile, non est, quod dubitemus.

j.) Vid. Lundium loco not, ») p. 15. cis.
loading ...