Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Universität Erlangen [Editor]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1797

DOI issue:
Abschnitt
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.22959#0003
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
t

Auctoris epistolae, quae ad Ebracos direcfla esse dicirur, 14
fuilTe scribendi consiJium, ut argumentis quibusdam eviii-
cerct, Chrislum maiorem fuilTe non solum Mose et summis
Israelitarum pontisicibus Omnibus, scd etiam angelis, Optimus
quisque recentiorum vidit interpretum ; rationem vero, qua
epiÜolae auctor motus sit, vt Christi prae angelis excellentiam
statim in litterarum suarum limine verbis imaginibusque tarn
multis prolixe dcscriberet, unam tantummodo omnes credide-
runt esse hanc, ut dubium removeret, a Iudaicis docloribus no-
vae per lesum ipsiusque Jegatos introdudrae religioni, opposi-
situm : legem a Mose angelorum opera Israelitis promulgatam
e(se,ideoque evangelio praestantiorem. Contra hanc opinionem
epistolae huius initium scriptum else, facile quisque intelligit capitis
secundi comma 2. leclurus. Sed auctoris consilium latius patuisse
mihi videtur atque plures et varios de angelorum dignitate
et imperio errores spedasse. Non solum Iudaei divinam Iesu
Chrislo naturam inesse negabant, sed e Chrisii etiam asseclis,
evangelii prae lege praessantiam agnofientibus, erant non pauci,
eodem mentis errore decepti. Horum multi in Iesu, praeter
humanitatem videntes nihil, ad aliam concludendo propera-
bant opinionem falsam: lesum Chrissum videlicet angelis efse
minorem.
A a
 
Annotationen