Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1797

Seite: 5
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1799/0005
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
i/öfeiä^tf-cohaererent; nullus,quantum equidem scio, in N. T. co«
dice exstat locus, in quo expressis verbis declaratum sit, Deum
immediata vi et ahsoluta potentia euentus illos produxisse. Chrisius
ipse eadem edidijje sertur, et quidem w, qua prseditus eratapatre.

Hoc, quod vltimo loco tetigimus moraentum, graue est,
et vlteriori consideratione dignissimum. Quam ob causam ne-
eesse nobis videtür, vt principia, ex quibus omnis de miracu-
lis dotlrina deriaanda et diiudicanda est, paullo altius repeta*
mus. — Ümnes omnium hominum animi corporisque vires et
facultates primam a Deo ducere originem, omnes statuunt,
qui creatorem et reftorem huius vniuersi non idealiter tantum,
sed vere existentem, venerantur. Harum yirium autera et fa-
cultatum genus diuidendo facere possumus triplex. Sunt

1) commune*, quae in oranibus hominibus, sana mente et cor*
pore humano praeditis, inueniuntur,

2) speciales, quas diuina sapientia quibusdam modo mortalibus
impertiit. Multos. enim scimus alios superare naturali animi
sagacitate , iugenii excellentia, memoriae stupcnda. vi *)• Mi-
rabile sane auditu est, fuisse quosdam, qui mille, et quae ex-
cesserant, nomina recitare yalebant, vna vice audita. Siraili
ratione corporis robore viri quidam, (gigantes) ceteros horni-
nes superasse feruntur. His donis extraordinariis valebant
efficere, quae nullus aeui sui, ime pauci poterant homines.

3_) Sunt denique ßngulares, Deum enim exornare posse homi-
minem quemdam , ex ceteris- omnibus selestum, donis singu-
laribus, quibus omnium temp.or.nm homines antecellat, quo.
tus quisque est, qui neget? Atqui hunc hominem hsum
Nazarenum fuisse, perbibent Ap'ostoli et ceteri vitae ipsius
scriptores fide dignissimi.
Hunc in finem Deus naturae ipsius humanae origities
.distinxit et separauit a communi reliquorum hominum orjgine.

A 3 Luc

.*) Multa collegit exetnpla C. PezoWus in dissertatione Lipsiaeto'p?,
habita de memoria memorabili,
loading ...