Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1797

Seite: 6
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1800/0006
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
<6

aWsss^g

Christo oriunda, vt non modo apostolis suis contingat,
sed omnibus veris ipsius cultoribus, a patre hisce petiit
verbis: non pro bis (apostolisj solum oro , sed etiam
pro eis, qui, ab illis instituti, et per eorum do&rinam in
me credent. — Cun&os, pater, quos tu mihi dedisti,
volo , vt , vbi ero ego, ii quoque sint mecum, vt eam,
quam tu mihi des, gloriam cernant. Cap, XVII, 20- 24.
Harum promissionum dulcedinem animis suis receperunt
domini nostri discipuli atque, fiducia in iisdem posita, firmi-
ter tenuerunt adhibueruntque ad consolandos suos et alio*
rum animos; in omnibus aerumnis perferendis, in vinculis,
in vitae pericuüs praesentisiimis nitebantur spe veniendi
ad Christum et fruendi felicitate., ab ipso sibi parata. —•
Hac ex fide, Christi promissionibus habita, oriebantur Ste-
phani moribundi preces: Domine lesu, accipe spiritum
meum. A£lor. VII., 59, Hane certam spem aluisse reliquos
etiam Christi diseipuios, intelligitur ex Pauli verbis ad Phi«
lippenses seribentis: migrare cupio, ac cum Christo este;
huius spei dulce solamen animo suo admouit apostolus, in
vitae versans periculis: conseruabit me dominus ad coe-
leste suum regnum, iiberaturu's me ab omnibus malis 2 Tim.
IV, 18. Nec autem apostolis solummodo huius beneficii
spem fadtam ehe, sed omnibus vera side et amore Christo
ajdhaerentibus, hoc, sicuti ex Christi oratione loh. XVII, 24.
pateseit, ita etiam cx alio Pauli loco (2 Cor. V, 1 . g.) De
omnibus enim Christi asseclis seripfit: ’Tcimus, nos, quam diu
in corpore viuimus, adomino peregrinos else, sed rnallcmus

a
loading ...