Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Universität Erlangen [Editor]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1800

DOI issue:
Abschnitt
DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.22961#0011
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
ai

Quis autem probabit vnquam, homines plebeios, ab Om-
nibus litterarum studiis in hac vica remotos, corpore mor.
tali exuto, protinus in philosophos fuisse transformatos ?
Vulgaris esb fere opinio, vel potius superstitio, eorum , qui
spem alunt, fore , vt simulac in superioris mundi loca
translati et ad Christi imaginem formati sint, nulio intelligen.
tiae et sapientiae genere se destitutos fore. Non memi-
nisse videntur canonis: nullum esse in rerum natura saltum;
omnia intimo nexu cohaerere; per gradus tantum ad al-
tiora enti intelligent cuiuis adscendendum esse. Iam vero
eit in snima, ratione praedita quauis idearum ct cogi-
tationum quaedam series, qua a ceteris spiritibus omnibus
distinguitur, qua se ipsam agnoscit et ab aliis discernit.
Haec per corporis in terra reli&i destru&ionem, non dis-
rumpitur, sed manet et permanebit in aeternum, quia in
hac ipsa serie idearum forma indiuidua animae (character
tjfentialis) ess polita. Si igitur apostolorum animae perdu-
rarunt ct sibi, suae naturae et cogitandi vi manserunt con-
sciae, p ermatt sit etiam spes, quam, Christi institutione con-
ceptam, multos per annos aluerant, cuius vi multis in
aerumnis et mortis cruciatibus sustentati fuerant, spes ad
Chriilum veniendi, eum videndi, ipsius gloria una fruen*
di. Hoc, non vnicum quidem, at firmisiimum fuit funda-
mentum, quo, quam habebant, vitae aeternae spes su-
perstrmfta erat. Hoc fundamento diruto, spem ipsam casu-
ram fuisse, quiuis intelligit. —• Sed pone, euenisse id,
quod vere fattum esse credimus, lesu discipulos hac ex
ß 2 terra
 
Annotationen