Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1797

Seite: 9
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1801/0009
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
9

incitatus, cultores ipsius acriter prosequi. Quonam in-
primis medio vsus est Deus ad eripiendum hunc homi-
nem ex errorum retibus, quibus diu implicatus haerebat?
Visione, qua Iesum Chrißum loquentem audisse sibi persuasum
habebat. Huius visionis naturam, indolem rationesque
varia quidem ratione describere solent interpretes, sed
summarei manet eadem: Paullus vere credidit, Iesum a coe-
]is sibi adparuisse, se verba ipsius loquentis audisse. At-
qui, hac visione interueniente, ex aduersario defensor
Iesu, ex inimico acerbissimo fattus ess: amicus et cultor
Itudiosissimus. — Quid? Si Iesum ipsum splendore can-
dentem et maiestate circumfusum, in ipsis beatoruna se-
dibus adspexisset ?

Quam exemplis quibusdam, tanquam singulis imagini-
bus, hucusque expressimus sententiam, eam dilatemus iam
paullo latius, vt veritatis vniverfalis formam et vim ha-
beat. Oiiotquot suerunt inter Iudaeos et gentes homines, le-
gibus sibi notis pro viribus obtemperantes, quibus Iesu
nemen his in terris innotuit, in iis omnibus similis gigni
potuit animorum conuerßo, qualem in quibusdam locum ha-
bere potuiße vidimus. Ipso Christi glorificati adspe&u con-
üinci et eo poterant adigi, vt crederent, illum fuisseDei
verum legatum, et hoc ex tempore in coelitum con-
sortio dulcissimo veritatis cognitione magis illuminari,
animo emendari et maiori felicitate digni reddi poterant.
Hoc si fastum esse sumimus, sequitur, eosdem omnes,

B ipsa
loading ...