Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1797

Seite: 10
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1801/0010
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile


ipsa rei veritate et experientia conuidtos, Iesu in omnes
dominium agnouisse et, eodem duce, in augusta animarum
beatarum societate ab erroribus et praeiudiciis iiberatos,
sapientia, virtute, omnique mentis perfedtione magis ma-
gisque exornari potuisse.

Hane de Iudaeorum et gentilium sorte futura statu-
endi et docendi rationem nec rationis principiis, nec sa-
pientiae et iustitiae Dei contrariam, Iefu potius et .apo-
stolorum dodlrinae consentaneam esse, credimus. Hoc lo.
co aliquas tantummodo addere nobis licet sententiae no*
strae rationes. Deum nolle, vt hominum animae ab er-
roribus, quibus hac in vita terreftri deceptae et irretitae
erarit, in futura etiam vita constridlae teneantur et in
perpetuum corrumpantur, omnes iine dubio concedent ae-
qui harum rerum iudices. Qua igitur ratione, quibus mediis
accuratiorem veritatis notitiam consequentur ? In quam-
nam recipientur societatem? Qua in mundi regione vitam
degent? Quamuis mortalium nullus sit, qui indicare queat,
vbi animarum, a corporibus solutarum, sit domicilium et
quibuscum spiritibus sint conuersaturi; a vero tarnen non
longe abesse videntur ii, qui credunt, futurum esse, vt
inanes hominum, felicitate sempiterna dignorum, socie-
tatem vnam constituant perennem. Eum enim in finem
sapientia diuina homines per ipsam eorumdem originem
et natiuitatis vineuia arclissime coniunxisse videtur, vt
vnum conßituant spirituum regmim, in quo ciuium quiuis
ad reliquorum perfedlionem et ad commune bonum pro-

mouen-
loading ...