Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1797

Seite: 12
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1801/0012
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Hoc humani generis perfiriendi opus salutare sine
intermissione ad hunc vsqu'e diem longius longiusque pro-
cedit. Ex decreto Dei hoc fieri et sub prouidentiae
ipsius auspiciis, per se darum est et facile intelligitur,
si consideramus, omnium rerum finem esse spirituum, in
mundo obviorum , perfe&ionem moralem et salutemj
Christum autem distin&is verbis promisilse, humanum ge-
nus vi et virtute doctrinae suae collustratum, ad Dei veri
cultum rationalem, ad obedientiam legibus ipsius prae*
standam et ad omne virtutis studium ita educatum et for-
matum iri, vt nouum Dei regnum in omnibus terrae re*
gionibus consUtutum, per omnia saecula duret et ssoreat.
Huius promissionis veritas autem ipsa humani generis hi-
sloria et quotidiana experientia adeo confirmatur, vt ho-
minum nullus, nisi vel stupidus, vel pertinacisiimus, ne-
gare queat. Quodü autem sint, qui huic argumento du-
bitationem opponere velint hanc: fuisse semper et fore
multos homines, qui do&rinae euangelicae vel nullam
habeant notitiam, vel agnitae veritati mala voluntate re-
sistant; inde iussa ratione colligi polTe, finem, quem Ie-
sus docendo sibi habebat propositum , in his terris non
asisequi; maximam enim humani generis partem, erroribus
idololatricis et pcccati vinculis adhuc constridam teneri
longe abesie a regni divini feücitate: his ita sentien-
tib\is , habemus , quae respondere possimus. Generis hu-
tnaiji videlicet perficiendi opus in huius vitae terrejlris artios
sivdes non indudendum esise. Quod Chrillus hac in terra coe-

pit,
loading ...