Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1797

Seite: 6
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1802/0006
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
6

Vnde igitur in adultis, quorum tarn multi, vitiiä
facinoribusque committendis, pessimain produnt animi
eonditionem , vnde in his mala voluntas ? Nurane huius
prauitatis radices quaerendae sunt in malo heredita-
rioP Aut sibine ipsi kommes singuli, cum adolescunt,
hanc contraimnt maiignitatem moralem ?

Qui a parentibus ad liberos malam voluntatem trans-
ire contenderit, multis is implicabitur difficultatibus,
Ratio enim docet, tolli penitus actionum prauarum
imputationem, si homini mala voluntas esset per ipsam
naturam ingenerata. Teste scriptura s. Deus, iudex,
dabit cuique secundum opera sua, non aliena. Rom.
II, 6. Quotusquisque est autem, qui non intelligat,
id hominis cuiusuis opus proprium esse, cuius caussa,
prima sit in ipsius voluntate quaerenda. Voluntas enim
libera est vis incipiendi nouam rerum et mutationum
senem. Quamdiu igitur paruuli intellectus et volun-
tatis liberae vsu carent, tarn diu propria culpa carent
nec praemia merentur. Quiequid enim boni vel mali
in illis existit, est ab aliis. Vbi deest voluntas libera,
ibi nec virtus, nec vitium, nec bonum morale, nec
makun esse,1 dubio caret.

Prae-
loading ...