Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1797

Seite: 7
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1802/0007
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
Praeuidemus autcm , fore, qui dubitent, an haec
sint consentanea libris nostris symbolicis et sanae theo- ,
iogorum. praestantissimorum doctrinae? Huie dubio vt
obuiam eamus , ipsum audiamus Augustinum, ad quem
vel maxime prouoeare poterunt aliter sentientes. Yno
vocabulo is defmiuit peccatum hereditarium, quod
sit: concupiscentia. Laudauit et explanauit hanc defi-
nitionem Melanchthon in apologia a. c. art. II. et exor-
nauit prolixo sermone. Erat videlicet haec descriptio
peccati hereditarii ab Augustino opposita aliis docto-
ribus, sentientibus, maluin illud solummodo positum
esse in defectu, nimirum in originalis namrae huma-
nae perfectionis priuatione, Melanchthon autern vtram-
que coniunxit priuatiuam et positiuam absentiam per-
sectionis originalis et concupiscentiam. prauam. Illius
in hoc argumento docendi ratio erat haec: deesse ho-
minibus, a peccatoribus natis, vim diligendi deum et
ipsius legibus satisfaciendi; eosdemque cupiditatum. vi
abripi solere saepius ad male agendum. At ne vllum
inuenies in scriptis ipsius locuin, quo doeuerit, ma-
lam parentum voluntatem in liberorum animos trans-
fundi quasi aut transplantari. Concupiscentiae prauae
semina esse in infantibus constanter docuit. Libertate
mturali hominem praeditum esse, concessit, sed pro
loading ...