Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1797

Seite: 9
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1802/0009
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
9

tarn esse, vt nemo sit, quin impetu concupiscentiae et
affectuum nonnumquam ad maie agendum concitetur
et moueatur. Iae. I, i3. Cum igitur animae et corpo-
ris qualitates, quae in omnibus omnium locorum et
temporum hominibus deprehenduntur, naturales esse,
censeamus : vero admodum simile est, sensibilitatis,
iusto maioris et veliementioris stamina adesse iam
in paruulis, licet occulta. Huius sensibilitatis vis mi-
rum in xnodum augetur eam ob caussam, quod par-
uulornm vita per annos aliquot mere est sensitiua,
Crescente corpore crescit etiam concupiscentiarum
robur et vehementia; rerum sensibilium amore aucto
augetur etiam pliilautia, quae morbus communis om-
nium mortalium esse yidetur.

Haec breuiter dicta sufficiartt ad confirmandam
sententiam: „ex ipsa natura humana, immodica sen-
sibilitate infecta et inquinata, a parentibus ad liberos
propagata, oriri sensus et actiones prauas. “ Sed ini-
quum esset, liaec omnia a mala siue parentum, siue
infantum voluntate deriuare ; aliunde igitur malae vo-
luntatis origmes quaerendae sunt.

B

Tri-
loading ...