Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1797

Seite: 12
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1802/0012
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
12

tum rerum externaram qualitates cognoseimus, et

optione, inter pluras res instituta, ipso sensu intelligi-

mus, nos esse libertate praeditos; corporis ministerio

actiones legibus diuinis consentaneas edirnus, atque

infinitis fruimur beneficiis, aDeo, in rerum visibilium

vbertate et copia nobis suppeditatis. Quid erat anima

%

nostra, antequam m corporis sui et sensuum societatem
venerat P Quid cogitauit, quid fecit , cuiusnam rei
vsumfructum hajbuit ? — Non errare videntur, qui sta-
tuunt, nullum existere in hoc vniuerso spirituum ge-
nus, quod organo, quo extra se operari possit, sit
destitutum. Si qui sint, qui lroc negent, ostendant,
necesse est, Spiritus sine omni mediorum et instrumen-
torum genere, inera voluntate et interna vi in alios Spi-
ritus operari, cogitationes suas cum illis communicare,
illorumque salutem promouere posse. Si autem fieri
non possit, vt animae immortales absque corporuxn
organicorum adiumentis rerum in mundo existentium
notitiam aliquam colligere, quinimo ne suarum vi-
rium et qualitatum sibi consciae reddi possint; quae-
stio sane est inutilis et supervacanea: quam ob caus-
sam deus animas humanas cum corporibus coniunxe-
rit, licet praeuidisset, sensus et mundum sensibilem
ad peccandttm occasiones et incitamenta praebituros. In

memo«
loading ...