Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1797

Seite: 13
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1802/0013
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
i3

memoriam vocemus verba doctoris diuini: Aliter fieri
non potest. Luc. XVII, i. Tollis humanuin genus e
rerum vniüersitate, si nolis permittere, yt peccata
coinmittantur.

Praeter enim Iias, a nobis expositas mali moralis
caussas, in ipsa hominis libertate ratio quaedam huius
xnali latere videtur. Est enim in quouis homine adulto
pugna duplex; altera concupiscentiae aduersus ratio-
nem, veritate collustratam, seu carnis aduersus spiri-
tum (Gal. V, 17. Rom. VII, 12.) altera ipsius liberta-
tis contra Jegem diuinam, ab intellectu cognitam. De
prima, cum sit nota et peruulgata, non est, vt loqua-
mur; altera, minus nota, a theologorum plurimis est
praetermissa, hancque ob caussam huc consideranda.

Libertas yidelicet hominis est naturalis et moralis.
Haec posita est in vi et habitu, legibus moralibus motu
animi spontaneo praestandi obedientiam. lila autem
est yis animae, eligendi, quid placeat, et sponte agen-
di, quae velit. Libertate naiurali omnes praediti sunt
homines, qui ratione sana gaudent, si ad rationis vsum
alt quem peruenerint. Libertate morali praediti sunt

tan-.

I
loading ...