Universität Erlangen   [Hrsg.]
Ad sacra pentecostalia religiose celebranda civium academicorum pietatem auctoritate senatus excitaturus — 1797

Seite: 14
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/ad_sacra_pentecostalia1802/0014
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
tantum, qui mente emendati tenent propositmn sen-
tiendi, loquendi et faciendi, quae legibus sint con-
sentanea. Libertatis moralis vi consentit homo cum
lege diuina. Libertate autem naturall saepius eidem
resistit. Huius quidem renitentiae caussas quasdam in
ipso esse corporis robore, in temperamenti natura et
sensibilitatis constitutione, dubio carere videtur; sed
libertas ipsa sedes propria est huius mali. Libertatis
enim naturalis deslderium tantum et adeo flagrans est
inhominibus, vt paucissimi legibus, ab aliis sibi prae-
scriptis, libenter obtemperent. Naturalis animae spon.
taneitas obstrepit aliorum imperio; animus, quae ipse
velit, pro lubitu facere nititur; iniucundum ipsi est
"et molestum, imperio externo se subiicere. Huius
pugnae periculosae indicia iaminpueris et puellis paul-
io adultioribus deprehendimus; huius renitentiae docu-
menta, sicuti in vniuersa humani generis historia in-
numerabilia repermntur, ita inprimis in recentiorum
temporum et recentissimae Galliae annalibus, vt non
dicam Europae.

Quot autem et quanta mala oriebantur ex immo-
dico hoc libertatis naturalis amore ? Non itaque a

vero
loading ...