Archiv für christliche Kunst: Organ des Rottenburger Diözesan-Kunstvereins — 36.1918

Seite: 21
DOI Heft: 10.11588/diglit.21063.3
DOI Artikel: 10.11588/diglit.21063.6
DOI Seite: 10.11588/diglit.21063#0023
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/afck1918/0023
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
21

ad invidiam multorum talis honor
obtigit, qualis antea, quod quidem
sciam, nulli Praesulum Rothensium.

Sic in dignitate sua consummatus
ante omne statum Rothensis mona-
sterii manifestavit, et de Ecclesia
conventuali canonicorum suorum
suffragia sententiasque rogavit; nam,
ut nuper indicavi, tectum veteris
Ecclesiae et fornices Mauritius Abbas
iam deiecerat4) et sacella versus aqui-
lonem eidem coniuncta nimirum
S. Antonii, B. V. Mariae et S. Martini
destruxerat; itaque nudi adstabant
muri veteris aedificii, et ipsa ne-
cessitas novum flagitabat. Quam
obrem omnes in eins aedifica-
tionem consenserunt, relinquentes
arbitrio Praesulis modum, quo op-
time perfici posset. Ille vero hac
in re nihil sibi soll tribuens etiam
ichnographiam conventui exhibuit,
voluitque, ut singuli monerent, si quid
mutandum videretur, audiendas uni-
uscuiusque rationes, et si cum funda-
mento solide praeponerentur, etiam
executioni dandas. Inter haec statim
parietum destructioni, et areae ex-
purgationi initium datum, tum vero
cum omni vi et arte adhibita vide-
licet cochleis, vectibus, etiam pulvere
nitrio aegre tandem prosternerentur,
veterem Ecclesiam licet indecoram
ruinosam tarnen non fuisse, sed ut
olim Roggenburgi in arte periti
iurato edixerant, adhuc quinquaginta
annis persistere potuisse apparuit.
Hisce laboribus residuum anni in-
sumtum, simul etiam Sacristia reno-
vata, a pluviis defensa, novis fenest-
ris instructa, et in pristinum statum
reposita fuit.

A. 1783. Labor in removendis ab
area Ecclesiae ruderibus diligenter
continuatur, fundamenta mature effo-
diuntur, inaequali profunditate, quippe
in quibusdam locis humilioribus, ubi
nullum steterat aedificium, post
quinque vel sex pedes terrae eru-
tos, solidum ex luto fundamentum
repertum est; aliis vero post novem
vel decem pedes; latitudo antem sex
vel septem pedum pro muri impo-

4) Ein kurzer Bericht hierüber S. 312
im genannten Manufkriptbnnd.

nendi proportione placuit: fundamenta
antiqua penitus eruta sunt, ne inae-
qualis soli firmitas muris superstru-
endis rimas ipsamque minam in
duceret.

Invitatis ad honorarias operas pa-
roecianis in opere eo usque proces-
sum, ut die vicesima sexta Martii
primus ad Ecclesiae chorum navim-
que lapis fundamentis injici posset
a Praesule nostro rogatu cellae vi-
nariae et culinae praefectorum, citra
omnem solemnitatem et pompam,
nec nisi quatuor caementarii aderant
cum eorum magistro Josepho Jaeck
Zellensi: mense Aprili ineunte septem,
sub medium eiusdem quindecim nu-
merus eorum implevit, denique post
pascha quadraginta accessit: opera-
rum numerus ferme par: fabrorum
lignariorum infra dimidium; ut adeo
universim centum admodum homines
in ecclesia nostra aedificanda desu-
darint non computatis paraecianis et
vicinis ad angarias honorariasque
operas identidem evocatis. Ut ur-
geretur opus constitutus est inspec-
tor aedificii P. Siardus Binder tota
die praesens, ipse etiam abbas cum
Cellario culinaeque moderatore sae-
pius de die operi invigilabant, prae-
sentiaque sua operarios animabant.

Praeterea ceteri canonici plerique
recreationis tempore frequentes ade-
rant, non otiosi spectatores, sed
strenui adiutores in grandibus saxis
ad fundamenta volvendis, apportan-
dis lateribus, coementis lignisque,
destruendis veteribus etiam inutili-
bus aedificiis, quo maior caemento-
rum copia fieret; quippe sub finem
autumm tantum non omnia deficie-
bant.

Hisce unitis ad honorem suum co-
natibus ipse auctor et inspirator
Deus favebat, neque enim alias aestas
tarn serena et ab imbribus vacua
fuit; quodsi pluviae imbresque ca-
derent, id potissinum dominicis fes-
tisque diebus accidit; crederes Pro-
videntiam Divinam id ex composito
destinasse, ne quod operi impedimen-
tum poneretur. Atque ita aedi-
ficium CLXV pedes longum, LXXIV
latum, LXXI1 altum, muris crassi-
loading ...