Archiv für christliche Kunst: Organ des Rottenburger Diözesan-Kunstvereins — 36.1918

Seite: 22
DOI Heft: 10.11588/diglit.21063.3
DOI Artikel: 10.11588/diglit.21063.6
DOI Seite: 10.11588/diglit.21063#0024
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/afck1918/0024
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
22

tiem quatuor aut quinque pedum com-
plectentibus, adhaec multis columnis
ad laterales rnuros interne applicatis
suffultum VI1 mensibus et quinque
diebus absolutum stetit, quod pos-
teris tantam molem considerantibus
miraculi instar erit. Namque in per-
vigilio omnium Sanctorum post ves-
peras tecto absolute et contra plu-
vias tegulis tecto faber lignarius
Aurelius Merck magistri eorum Jo-
sephi Merck filius prope fastigium
in Frontispicio consistens vernaculis
rythmis popul um infra in plano
congregatum salutavit, et Praesuli
Conventuique operis coronidem gra-
tulatus, caementariis, fabris lignariis,
operis paroecianis vicinisque ad hoc
aedificium labore manuum curru-
umve concurrentibus meritas laudes
dixit festivo tympanorum tubarum-
que sono et mortariorum minorum
fragore exceptus.

Kalendis Novembris post vespe-
ras hymno ambrosiano in novo
aedificio ab universo conventu de-
cantato, intonante eiusdem Praesule
vestibus pontificalibus induto Divinae
maiestati structurae templi sui bene-
dicenti gratiarum actiones ardentis-
simo affectu persolutae sunt.

Id circa hoc aedificium memora-
bile est, quod architecto usi non
sumus, sed abbas noster, P. Domi-
nicus Schmid cellarius, P. Mauritius
Sohler culinae praefectus moduli
sive modelli auctor, Josephus Jaeck
peritissimus caementariorum, et Ioan-
nes Martinus Basthen Scriniarius
ichnographiae delineator in medium
consulebant, si quid dubii occurrit:
imrno nec hi etiam aliorum canoni-
corum consilia contempserunt. Semel
tantum D. Henricus Knoll Memmin-
gensis architectus consultus est5).
Hoc modo multis sumtibus peperci-
mus, solent enim architecti saepe
fumos vendere, scientiaque carere,
quam profitentur, quem ad modum
in Ioanne Baptista Laub sanctuarii
architecto cum maximo damno nostro

5) Feulners Vermutung dürfte das Rich-
tige getroffen haben, wenn er im Znsammen-
sturz des Glewölbes den Anlaß zur Bei-
ziehuug Knalls sieht.

experti sumus. Sed pone, eos no-
men cum veritate coniungere, in
singulos dies magnam mercedem
exigunt, propriique commodi Studio
aedificium quesitis praetextibus data
opera in multos annos protrahunt.
Insuper suo iudicio pertinaciter in-
haerentes omnia monita aspernan-
tur etsi dies diei verbum indicet, et
non raro quaedam melius ordinari
possent, quam initio designata fue-
rant. Igitur optime posteritati con-
sulent Praesules, si inter canonicos
suos aliquod architectonices Studium
excitent, ut collatis suorum religio-
sorum consiliis pretiosos eiusmodi
dictatores aliunde accersire necessa-
rium haud fit.

Regimen internum quod attinet,
conversi in ordinem redacti et plun-
mum R. P. Priori subesse iussi sunt,
absque facili ad Abbatem recursu,
nisi in gravioris momenti negotiis:
etiam monitores Praesulis novo ex-
emplo delecti, queis certe multum erit
otii 6)-

Die 26. Martii a meridie fornices
Ecclesiae construi coeperunt: ego
primum lapidem ad eosposui. 9. Apri-
lis deliberatio de vendendis statuis
argenteis.

20. Aprilis interest conventui colle-
giali.

Die 26. Aprilis tholus seu cuppula
supra chorum perfecta fuit. Reve-
rendissimus noster ultimum in for-
nicem laterem adegit.

Inter laetos adeo aedificii pro-
gressus ingens nos calamitas exce-
pit, nam cum in tholo navis Eccle-
siae concamerationes perfectae es-
sent et nona Junii arcus lignei late-
rum sustentacula removerentur, a
meridie circa mediam quintam for-
nices corruerunt et mole sua supra
laudatos Martinum Basthen coelibem
et Antonium Jaeck conjugatum _ob-
triverunt, ad haec quatuor operarios:
Robertum Hofgaertner Berkheimien-
sem maritum, Mathiam Kirchenmayer

6) Daran schließt sich der Bericht über ein
Hagelwetter am 7. Mai, Reifen und Neben-
ämter des Abtes und -innige Wünsche für sein
ferneres Wohlergehen (S. 317—323 des
Manuskripts).
loading ...