Archiv für christliche Kunst: Organ des Rottenburger Diözesan-Kunstvereins — 36.1918

Seite: 23
DOI Heft: 10.11588/diglit.21063.3
DOI Artikel: 10.11588/diglit.21063.6
DOI Seite: 10.11588/diglit.21063#0025
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/afck1918/0025
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
23

Rothensem, Maximum Rehm Rothu-
mensem Ochsenhusanae ditionis, so-
lutum et Josephum Schwarz trede-
cennem puerum Rothensem, quorum
corpora partim tertio partim quarto
die miserrime deformata et rude-
ribus lapidum et tabularum eruta in
coemeterio ad S. Joannem sepulta
sunt. Pro hisce misere conquassatis
totus conventus ad aram fuit, viduae
multis beneficiis affectae, sumtus
funebres omnibus sappeditati. Inde
magnus ubique luctus et vai ii ru-
mores, ut in eiusmodi calamitatibus
evenire solet. Alii culpam in coemen-
tariorum magistrum referebant for-
nices ligneos msto maturius remo-
ventem 7), alii muros laterales ces-
sisse autumabant, alii demque cau-
terios (die Widerlager) non satis alte
eductos contendebant. Prima et
ultima ratio in architectis externis
postea accitis placuit. Muri enim
laterales immoti nec latum quidem
unguem cesserunt. Non defuit, qui
mobilitate animi prius aliis con-
camerationum firmitatem affirma-
verat aliis cavendum lapsum mini-
tatus fuerat; quo facto, se omnia
praedixisse asserebat more hierum
prophetarum, qui in crastino aliis
coelum serenum, aliis pluviam prae-
sagiunt et eventu alterutri deinde
veritatem se tetigisse persuadent.
Omitto alios de trivio rumusculos.
Ceterum accurato examine suscepto
culpa nulla in Josephum Jaeck re-
ferri potuit; profecto vitam fratris
sibi charissimi nunquam in pericu-
lum adduci permisisset, si alieuius
pericuh suspicione laborasset. Utri-
usque peritia in concameratione San-
ctuarii et chori satis probata fuit;
unde et nobis, quasi minus peritos
architectos operi adhibuissemus, dica
scribi nequit, enim vero saepe for-
nices corruerunt, ubi peritissimus
quisque operis directionem habuit.
ln unoquoque sicvolente Deo magno
aedißcio iam multo plures vitam
amisisse constat. Ne tarnen obtrec-

7) Dies mag tatsächlich der Grund des
Unglücks gewesen sein. Beim Kirchenlbau in
Zwiefalten Hatte man klugerweise die LeHr-
bögen erst neun Monate nach dem Abschluß
des Gewölbes entfernt.

tationis cuiquam ansam daremus, Jo-
sephus Jaeck structurae prosecutione
abesse jussus est,

Post hunc fatalem casum lapidum
et confractorum asserum trabiumr
que strues celerrime unitis plurimum
hominum laboribus amota, stationes
autem operariorum et tabulata mox
restituta sunt tantoque fervore labo-
ratum, ut post sex hebdomades for-
nices denuo absoluti starent8).

24. Septembris d. Januarius Zick
Conlluentinus picturam Ecclesiae ab-
solvit inaiorem apud nos famam ha-
biturus, nisi et architectus esse affec-
tasset meliore profectu penicillo quam
lingua9).

Subhnem Octobris Ecclesia a gyp-
sariis quoque exornata.optatum tan-
dem colophonem accepit.

Die 28. Octobris mane hora octava
Praesul;noster Ecclesiae structuram
perfectam benedictione lustrica iuxta
ritum Romanum initiavit. Pndie
scamna choralia in eam importata
sunt, et; in eis statuendis triduo la-
boratum. Sub finem huius anni
venduntur statuae argenteae B. V.

S. Josephi et Verenae novis altari-
bus iam non aptae Judaeo Laupp-
hemiensi prius destructae, praehabito
diu ante capituli consensu.

1785. Frontispicii apex absolutus
totumque frontispicium dealbatum
est. Qatuor'Jaltaria anteriora ab
utroque latere marmore gypsato
perfecta, pavimentum ex lapide tes-
seliato Aichstettensi in Sanctuario
et choro positum: sedilia optata

populoque in navi Ecclesiae; Orga-
num quoque in choro fieri coeptum10).

A 1786.

Continuatum in Ecclesiae exor-
natione reliqua altaria ex gypsato

8) Daran schließt sich der Bericht über
Rinderpest, die dem Klosterstall >den Verlust
von 8 Stück Vieh brachte.

9) Seine Tätigkeit beim Bau des Klosters
Wiblingen mag die Aufmerksamkeit auf ihn
gelenkt haben, war aber auch derart, daß sie
seiner Tüchtigkeit als Architekt einen besseren
Ruf sichert, als ihn der Chronist ihm zuge-
steht.

10) Zwischenereignis: Brand der Kirche
von Berkheim am 31. Mai, wohl infolge un-
vorsichtigen Umgangs der Ministranten mit
Rauchfaßkohlen beim Abendgottesdienst der
Fronleichnamsoktav.
loading ...