Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Agricola, Joseph; Molitor, Ludwig
Theoria Motus In Conflictu Corporum Physice Et Algebraice Exposita — [Heidelberg], 1773 [VD18 14363399]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29349#0021
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
& ° & »3
Ad II. Quantitates motus aequales sunt sp e ssa-
ti s viribus quae resistentiae impenduntur, non
item viribus agentis totalibus Se adaequatis; viri-
bus ex his residuis respondet motus, ut patet in
exemplo Nsutoni.
Si tamen ais, etiam aflioni qua equi reapse in-
cedunt, sua respondet reaflio aequalis & opposita;
quare viribus aequalibus se elidentibus motus dari
non poterit: enim vero Ii astionem currui impen-
sam elidat hujus reaflio, pari modo astionem qua
equi conantur incedere, elidet aequalis & opposita
reaflio. Etiam huic aflioni sua respondet rea-
ctio aequalis & opposita, verum ita tamen, ut
equorum gressum non sistat, sed promoveat. Ni-
mirum dum equi conantur incedere, pedibus tel-
lurem a se quasi repellunt, tellus vero reagendo
in equos eosdem pariter a se repellit viribus aequa-
libus iis, quibus ipsa repellitur in partem oppo.
sitam: dispar omnino ratio est de equis & curru;
cum enim equi currui alligati sint, vi astionis
quam illi impendunt, nequeunt abire in partem
oppositam, nisi funes abrumpantur; his igitur in-
tegris actio & reaflio ita se elidunt, ut duo aequa-
lia pondera in bilance posita; & si equi non habe-
rent vires alias, tam parum possent incedere, quam
parum ea pondera moveri possunt: at vero abi-
tus equorum ex telluris reastione nomsistitur, cum
tellus non attrahendo, sed repellendo reagat quan-
tum ad equorum progressum attinet.
Ad III. Vitrum frangitur non fraflo malleo, quod
partes vitri non ita firmiter cohaereant ac mallei
partes vid. cl. Keillius introd. ad veram
Ptys. lett. 12. edit. Lugdun. p. 117. Ad 1Y*
 
Annotationen