Agricola, Joseph  ; Molitor, Ludwig  
Theoria Motus In Conflictu Corporum Physice Et Algebraice Exposita — [Heidelberg], 1773 [VD18 14363399]

Seite: 98
DOI Seite: 10.11588/diglit.29349#0106
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/agricola1773/0106
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile
2do easu globus elasticus eadem celeritate resiliat,
qua incurrebat.

Ad. IV. In ludo tudiculari globus duplici ge-
neris motu fertur, altero lationis, qui juxta citatum
corollarium eliditur, altero circulari circa pro-
prium axem efformando circulos parallelos; hac
igitur rotatione fit, ut globus post conssictum ali-
quantum progrediatur. Nec obest, quod progres-
sus globi praeter motum rotationis etiam lationis
motum involvat, is enim non ex eo cst, quod
non omnis lationis motus per vim elastieam globi
quieseentis extinguatur, sed ex rebitentia plani in
quo rotatio peragitur; finge enim globum rotari
in vacuo aut etiam libero aere, rotabitur sine
motu translationis; at vero dum in plano rotatur,
illud velut a se repellit, & ab eodem in partem
oppositam tamdiu repellitur, donec per fridtionem
& motus rotationis Sc proveniens ex rotatione
motus lationis omnis extinguatur.

Ad V. Defectuum istorum ratio ex accidente
petenda est; neque enim invenies corpus quod
omni elaterio careat, neque hoc in elasticis per-
fectum datur, qua utraque conditione dempta
calculus aberret necesse est. Accedit aeris reliften-
tia, superficierum inaequalitas, figura corporum ine-
pta &c., quibus motum aut impediri, aut variari
liquet. Adde tremorem partium, quem ex confli-
ctu oriri, sonus maniscstat.

Ad VI. Quam hic pro elasticis legem ponit
laudatus philosophus, nec ratione, nec experi-
mentis stabilit.

Caput III.
loading ...