Agricola, Joseph  ; Dhamen, Ignatius  
Philosophus De Anima Sua Ex Ratione Cogitans — [Heidelberg], 1776 [VD18 14363313]

Seite: 15
DOI Seite: 10.11588/diglit.29365#0021
Zitierlink: i
http://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/agricola1776/0021
Lizenz: Creative Commons - Namensnennung - Weitergabe unter gleichen Bedingungen
0.5
1 cm
facsimile

a

is

n

f-

i-

nuo, vel abnuo: quare cuivis ferendojti-
dicio tres praesto esse notiones debent,
xei nimirum de qua quidpiam affirmatur
vel negatur ? rei quae affirmatur vel ne-
gatur ? concordiae demum utriusque vel
discordiae. Quodii jam judicium in mo-
tionibus materiae iitum eslet, praeter
motum, in quo ipse judicii a&us positus
est7 tresaliae motiones adesse deberent
illaeque dissimiles, aut certe non omnino
similes; nequeenim motio subjedi prae-
dicati motionem, neque haec motionem
concordiae exhibere posset: accedit quod
saepe subjedi ac praedicati motiones op-
positas esse oporteret, veluti in judicio
negativo, dum removetur praedicatum,
quod subje&o nulla potess ratione con-
venire: si igitur cogitatio, & speciatim
judicium nihil aliud est; quam motio
quaepiam materialis, nec comparationi,
nec adsensioni aut dissensioni locum esse
perspicio. An sallor? absit: si enim co-
gitatio, si idea & perceptio nonnisi mo-
tio materiae est, nemo est qui comparet,
nemo qui idearum habitudinem pervi-
deat, nemo qui adsentiri possit, aut dis-
sentire queat. Quid namque sit illud
quod comparationem instituat, idea suh-
jesti, vel idea praedicgti ? An forte ita
desipere possim > ut motioni cuipiam ter-
tiae eam vel comparationem, vel habitu-
dinis intuitum , assensionem vel dissen-
sionem adscribam? quid? duae motio-
loading ...