Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Agricola, Joseph; Dhamen, Ignatius
Philosophus De Anima Sua Ex Ratione Cogitans — [Heidelberg], 1776 [VD18 14363313]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29365#0092
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
86

dius obediat, anima cui omnium voto-
rum ac desideriorum meta Deus esi, in
cujus cognitione amoreque veram suam
unicam, perennem felicitatem sitam es-
se arbitratur, anima quae magnis in vir-
tute progressibus ad finem isturn conten-
dit atque extra illum infelicem sese exi-
liimat, anima ista, quis iine horrore co-
gisare potest, ita pereat, ut nihil ei
icietitia Numinis tam excellens, nihil
amor tam ardens, nihil virtutes tam iin-
gulares, nihil heneficia in proximum
tam multa, tam varia, tam sincera men-
te collata ullo unquam tempore prosint?
ubi sapientia ubi bonitas conditoris ?

16. Sed animam ejusmodi ubinam
gentium dabitur reperire ? Injuriosa
profe&o generi humano cogitatio! sunt,
fuerunt, eruntque quoad orbis steterit
semper, qui delcriptae imaginis simili-
tudinem in se exprimant conenturque
exprimere. Quidquid autem sit, talis
certe creata est hominis anima, ut me-
morata illa officia non modo possit, sed
etiam debeat expiere ; malum illi si a
fine creationis suae aberraverit: propte-
rea Deus sapientistima sua decreta non
mutabit. Rede igitur sic arguo : ani-
ma mea a nullo ente creato existentia
vitaque privari potest: ejus quoque fa-
cultates vitam semper duraturam postu-
lant: facultates istas Deo in a^eptis de-
bet , hic illas non sapienter contuiilset,
 
Annotationen