Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Your session has expired. A new one has started.
Metadaten

Agricola, Joseph; Dhamen, Ignatius
Philosophus De Anima Sua Ex Ratione Cogitans — [Heidelberg], 1776 [VD18 14363313]

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.29365#0103
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
97

praemiO; quando illi supplicio afficiun-
tur ? nunquam : & tamen aequa lance
ponderat omnia aequissimus judex. Re-
de infert S. Chrysostomus : fi nihil ejl
pojl hanc vitam, ne Deus quidem esk. Sin
Deus ejl: quod.si justus sit, pvo dignitate
tribuet cuique. *

24. Igitur pios merces , sceleratos
poena manet, utraque in vita altera: an
etiam aeternum manent ? aeternum sa-
ne : non sufficit supplicium plurium an-
norum ? non sussicit, quia alias efficaci-
tas deest, quae debitam legibus autori-
tatem conciliet, quae homines etiam
tunc, quando maximae clifficultates su-
perandae sunt, ad praeceptorum obser-
vationem impellat, homines, qui con-
tinenter ad malum proclives sunt, quos
bona praesentia maxime alliciunt , &
quibus sensuum ilicia nimium blandiun-
tur, quod homines ita comparatos, sup-
plicium sinem habiturum vel a vitiis ia-
tis retrahere, vel ad virtutem sussicien-
ter impellere valeat, quis prudenter
suspicari poterit? non sufficit praemium
temporaneum , quia alias bonorum re-
muneratio admodum imperfeda, atque
summiNuminis majestati parum decora
foret: remuneratio ista eos, quibus con-
fertur vere beatos reddere debet; inde-
cens profedo atque indecorum efi: Deo
G ser-

T Oratione IV. dc Providcntia.
 
Annotationen